| Dum haec in urbe Italiaque geruntur, | 2.37.1.1 |
| Cn. Pompeius memorabile aduersus Mithridaten, | |
| qui post Luculli profectionem magnas noui exer- | |
| citus uires reparauerat, bellum gessit. | |
| At rex fusus | 2.1 |
| fugatusque et omnibus exutus copiis Armeniam | |
| Tigranemque socerum petiit, regem eius temporis, | |
| nisi quia Luculli armis erat infractus, potentissi- | |
| mum. | 5 |
| Simul itaque duos persecutus Pompeius | 3.1 |
| intrauit Armeniam. Prior filius Tigranis, sed discors | |
| patri, peruenit ad Pompeium; | |
| mox ipse supplex | 4.1 |
| et praesens se regnumque dicioni eius permisit, | |
| praefatus neminem alium neque Romanum neque | |
| ullius gentis uirum futurum fuisse cuius se societati | |
| commissurus foret quam Cn. Pompeium; proinde | 5 |
| omnem sibi uel aduersam uel secundam, cuius | |
| auctor ille esset, fortunam tolerabilem futuram: | |
| non esse turpe ab eo uinci, quem uincere esset nefas, | |
| neque inhoneste aliquem summitti huic, quem | |
| fortuna super omnes extulisset. | 10 |
| Seruatus regi honos | 5.1 |
| imperii, sed multato ingenti pecunia quae omnis, | |
| sicuti Pompeio moris erat, redacta in quaestoris | |
| potestatem ac publicis descripta litteris. Syria | |
| aliaeque quas occupauerat prouinciae ereptae et | 5 |
| aliae restitutae populo Romano, aliae tum primum | |
| in eius potestatem redactae, ut Syria, quae tum | |
| primum facta est stipendiaria. Finis imperii regii | |
| terminatus Armenia. |