| At Caesar, Domitio legionibusque quae Cor- | 2.50.1.1 |
| finii una cum eo fuerant potitus, duce aliisque qui | |
| uoluerant abire ad Pompeium sine dilatione di- | |
| missis, persecutus Brundusium ita ut appareret malle | |
| integris rebus et condicionibus finire bellum quam | 5 |
| opprimere fugientes, cum transgressos reperisset | |
| consules, | |
| in Vrbem reuertitur redditaque ratione | 2.1 |
| consiliorum suorum in senatu et in contione ac miser- | |
| rimae necessitudinis, cum alienis armis ad arma | |
| compulsus esset, Hispanias petere decreuit. | |
| Festinationem itineris eius aliquamdiu morata | 3.1 |
| Massilia est, fide melior quam consilio prudentior, | |
| intempestiue principalium armorum arbitria captans, | |
| quibus hi se debent interponere qui non parentem | |
| coercere possunt. | 5 |
| Exercitus deinde, qui sub Afranio | 4.1 |
| consulari ac Petreio praetorio fuerat, ipsius aduentus | |
| uigore ac fulgore occupatus se Caesari tradidit; | |
| uterque legatorum et quisquis cuiusque ordinis | |
| sequi eos uoluerat, remissi ad Pompeium. | 5 |