| Lentulo et Marcello consulibus post urbem | 2.49.1.1 |
| conditam annis DCCIII, ante annos LXXVIII quam | |
| tu, M. Vinici, consulatum inires, bellum ciuile exarsit. | |
| Alterius ducis causa melior uidebatur, alterius erat | 2.1 |
| firmior: hic omnia speciosa, illic ualentia; Pom- | |
| peium senatus auctoritas, Caesarem militum armauit | |
| fiducia. Consules senatusque causae, non Pompeio | |
| summam imperii detulerunt. | 5 |
| Nihil relictum a | 3.1 |
| Caesare quod seruandae pacis causa temptari posset, | |
| nihil receptum a Pompeianis, cum alter consul | |
| iusto esset ferocior, Lentulus uero salua re publica | |
| saluus esse non posset, M. autem Cato moriendum | 5 |
| ante quam ullam condicionem ciuis accipiendam | |
| rei publicae contenderet. Vir antiquus et grauis | |
| Pompei partes laudaret magis, prudens sequeretur | |
| Caesaris et illa gloriosa, haec terribiliora duceret. | |
| Vt deinde, spretis omnibus quae Caesar postu- | 4.1 |
| lauerat, tantummodo contentus cum una legione | |
| titulum retinere prouinciae, priuatusque in urbem | |
| ueniret et se in petitione consulatus suffragiis po- | |
| puli Romani committeret decreuere, ratus bellan- | 5 |
| dum Caesar, cum exercitu Rubiconem transiit. Cn. | |
| Pompeius consulesque et maior pars senatus, | |
| relicta Vrbe ac deinde Italia, transmisere Dyrra- | |
| chium. |