| Intra breue deinde spatium, belli ciuilis | 2.48.1.1 |
| exarserunt initia, cum iustissimus quisque et a | |
| Caesare et a Pompeio uellet dimitti exercitus; | |
| quippe Pompeius in secundo consulatu Hispanias | |
| sibi decerni uoluerat easque per triennium absens | 5 |
| ipse ac praesidens urbi per Afranium et Petreium, | |
| consularem ac praetorium, legatos suos, adminis- | |
| trabat et iis, qui a Caesare dimittendos exercitus | |
| contendebant, adsentabatur, iis, qui ab ipso quoque, | |
| aduersabatur. | 10 |
| Qui si ante biennium quam ad arma | 2.1 |
| itum est, perfectis muneribus theatri et aliorum | |
| operum quae ei circumdedit, grauissima temptatus | |
| ualetudine decessisset in Campania—quo quidem | |
| tempore uniuersa Italia uota pro salute eius primi | 5 |
| omnium ciuium suscepit—defuisset fortunae | |
| destruendi eius locus et, quam apud superos habuerat | |
| magnitudinem, illibatam detulisset ad inferos. | |
| Bello | 3.1 |
| autem ciuili et tot, quae deinde per continuos | |
| XX annos consecuta sunt, malis non alius maiorem | |
| flagrantioremque quam C. Curio, tribunus pl., | |
| subiecit facem, uir nobilis, eloquens, audax, suae | 5 |
| alienaeque et fortunae et pudicitiae prodigus, homo | |
| ingeniosissime nequam et facundus malo publico, | |
| cuius animo uoluptatibus uel libidinibus neque | 4.1 |
| opes ullae neque cupiditates sufficere possent. Hic | |
| primo pro Pompei partibus, id est, ut tunc habe- | |
| batur, pro re publica, mox simulatione contra Pom- | |
| peium et Caesarem, sed animo pro Caesare stetit. | 5 |
| Id gratis an accepto centies sestertio fecerit, ut | |
| accepimus, in medio relinquemus. | |
| Ad ultimum salu- | 5.1 |
| berrimas et coalescentes condiciones pacis, quas et | |
| Caesar iustissimo animo postulabat et Pompeius | |
| aequo recipiebat, discussit ac rupit, unice cauente | |
| Cicerone concordiae publicae. | 5 |
| Harum praeteritarumque rerum ordo, cum iustis | |
| aliorum uoluminibus promatur, tum, uti spero, | |
| nostris explicabitur. | |
| Nunc proposito operi sua forma | 6.1 |
| reddatur, si prius gratulatus ero Q. Catulo, duobus | |
| Lucullis Metelloque et Hortensio qui, cum sine | |
| inuidia in re publica floruissent eminuissentque | |
| sine periculo, quieta aut certe non praecipitata fatali | 5 |
| ante initium bellorum ciuilium morte functi sunt. |