| Per haec insequentiaque et quae praedixi- | 2.47.1.1 |
| mus tempora, amplius CCCC milia hostium a C. Cae- | |
| sare caesa sunt, plura capta; pugnatum saepe | |
| derecta acie, saepe in agminibus, saepe eruptionibus, | |
| bis penetrata Britannia, nouem denique aestatibus | 5 |
| uix ulla non iustissimus triumphus emeritus. Circa | |
| Alesiam uero tantae res gestae quantas audere uix | |
| hominis, perficere paene nullius nisi dei fuerit. | |
| †Septimo† ferme anno, Caesar morabatur in Galliis, | 2.1 |
| cum medium iam ex inuidia potentiae cum illa | |
| aegre cohaerentis inter Cn. Pompeium et C. Caesarem | |
| concordiae pignus Iulia, uxor Magni, decessit; | |
| atque omnia inter destinatos tanto discrimini duces | 5 |
| dirimente fortuna filius quoque paruus Pompei, | |
| Iulia natus, intra breue spatium obiit. | |
| Tum in | 3.1 |
| gladios caedesque ciuium furente ambitu cuius | |
| neque finis reperiebatur nec modus, tertius consu- | |
| latus soli Cn. Pompeio etiam aduersantium antea | |
| dignitati eius iudicio delatus est, cuius ille honoris | 5 |
| gloria ueluti reconciliatis sibi optimatibus maxime | |
| a C. Caesare alienatus est; sed eius consulatus omnem | |
| uim in coercitionem ambitus exercuit. | |
| Quo tempore, P. Clodius a Milone, candidato | 4.1 |
| consulatus, exemplo inutiliter facto, salutari rei | |
| publicae, circa Bouillas contracta ex occursu rixa, | |
| iugulatus est. Milonem reum non magis inuidia facti | |
| quam Pompei damnauit uoluntas. | 5 |
| Quem quidem | 5.1 |
| M. Cato palam lata absoluit sententia: qui, si matu- | |
| rius tulisset, non defuissent qui sequerentur exem- | |
| plum probarentque eum ciuem occisum quo nemo | |
| perniciosior rei publicae neque bonis inimicior | 5 |
| uixerat. |