| Tum Caesar cum exercitu fatalem uictoriae | 2.52.1.1 |
| suae Thessaliam petiit. | |
| Pompeius, longe diuersa | 2.1 |
| aliis suadentibus, quorum plerique hortabantur ut | |
| in Italiam transmitteret—neque, Hercules, quid- | |
| quam partibus illis salubrius fuit,—alii ut bellum | |
| traheret, quod dignatione partium in dies ipsis magis | 5 |
| prosperum fieret, usus impetu suo hostem secutus | |
| est. | |
| Aciem Pharsalicam et illum cruentissimum Ro- | 3.1 |
| mano nomini diem tantumque utriusque exercitus | |
| profusum sanguinis et collisa inter se duo rei publicae | |
| capita effossumque alterum Romani imperii lumen, | |
| tot talesque Pompeianarum partium caesos uiros | 5 |
| non recipit enarranda hic scripturae modus. | |
| Illud | 4.1 |
| notandum est: ut primum C. Caesar inclinatam | |
| uidit Pompeianorum aciem, neque prius neque | |
| antiquius quidquam habuit quam ut omnes partes, | |
| ut militari uerbo ex consuetudine utar, dimitteret. | 5 |
| Pro dii immortales, quod huius uoluntatis erga | 5.1 |
| Brutum suae postea uir tam mitis pretium tulit! | |
| Nihil illa uictoria mirabilius, magnificentius, clarius | 6.1 |
| fuit, quando neminem nisi acie consumptum ciuem | |
| patria desiderauit: sed munus misericordiae corrupit | |
| pertinacia, cum libentius uitam uictor iam daret | |
| quam uicti acciperent. | 5 |