| Pompeius profugiens cum duobus Lentulis | 2.53.1.1 |
| consularibus Sextoque filio et Fauonio praetorio | |
| quos comites ei fortuna adgregauerat, aliis, ut Par- | |
| thos, aliis, ut Africam peteret, in qua fidelissimum | |
| partium suarum haberet regem Iubam, suadenti- | 5 |
| bus, Aegyptum petere proposuit memor beneficio- | |
| rum quae in patrem eius Ptolemaei, qui tum puero | |
| quam iuueni propior regnabat Alexandriae, contu- | |
| lerat. | |
| Sed quis in aduersis beneficiorum seruat me- | 2.1 |
| moriam? Aut quis ullam calamitosis deberi putat | |
| gratiam? Aut quando fortuna non mutat fidem? | |
| Missi itaque ab rege qui uenientem Cn. Pompeium | |
| —is iam a Mytilenis Corneliam uxorem receptam | 5 |
| in nauem fugae comitem habere coeperat—consilio | |
| Theodoti et Achillae exciperent hortarenturque ut | |
| ex oneraria in eam nauem quae obuiam processerat | |
| transcenderet: quod cum fecisset, princeps Romani | |
| nominis imperio arbitrioque Aegyptii mancipii, | 10 |
| C. Caesare P. Seruilio consulibus iugulatus est. | |
| Hic | 3.1 |
| post tres consulatus et totidem triumphos domi- | |
| tumque terrarum orbem sanctissimi atque praestan- | |
| tissimi uiri, in id euecti super quod ascendi non po- | |
| test, duodesexagesimum annum agentis, pridie na- | 5 |
| talem ipsius, uitae fuit exitus, in tantum in illo uiro | |
| a se discordante fortuna ut, cui modo ad uictoriam | |
| terra defuerat, deesset ad sepulturam. | |
| Quid aliud quam nimium occupatos dixerim, | 4.1 |
| quos in aetate et tanti et paene nostri saeculi uiri | |
| fefellit quinquennium? Cum a C. Atilio et Q. Seruilio | |
| consulibus tam facilis esset annorum digestio. Quod | |
| adieci, non ut arguerem, sed ne arguerer. | 5 |