| Non fuit maior in Caesarem quam in Pom- | 2.54.1.1 |
| peium fuerat regis eorumque, quorum is auctoritate | |
| regebatur, fides. Quippe cum uenientem eum temp- | |
| tassent insidiis ac deinde bello lacessere auderent, | |
| utrique summorum imperatorum, alteri superstiti, | 5 |
| meritas poenas luere suppliciis. | |
| Nusquam erat Pompeius corpore, adhuc ubique | 2.1 |
| uiuebat nomine. Quippe ingens partium eius fauor | |
| bellum excitauerat Africum quod ciebat rex Iuba | |
| et Scipio, uir consularis, ante biennium quam extin- | |
| gueretur Pompeius, lectus ab eo socer, | 5 |
| eorumque | 3.1 |
| copias auxerat M. Cato, ingenti cum difficultate | |
| itinerum locorumque inopia, perductis ad eos legio- | |
| nibus: qui uir, cum summum ei a militibus deferre- | |
| tur imperium, honoratiori parere maluit. | 5 |