| Admonet promissae breuitatis fides quanto | 2.55.1.1 |
| omnia transcursu dicenda sint. Sequens fortunam | |
| suam Caesar peruectus in Africam est, quam, occiso | |
| Curione, Iulianarum duce partium, Pompeiani obti- | |
| nebant exercitus. Ibi primo uaria fortuna, mox | 5 |
| pugnauit sua, inclinataeque hostium copiae; | |
| nec | 2.1 |
| dissimilis ibi aduersus uictos quam in priores cle- | |
| mentia Caesaris fuit. | |
| Victorem Africani belli Caesarem grauius excepit | |
| Hispaniense—nam uictus ab eo Pharnaces uix | 5 |
| quidquam gloriae eius adstruxit,—quod Cn. Pom- | |
| peius, Magni filius, adulescens impetus ad bella | |
| maximi, ingens ac terribile conflauerat, undique ad | |
| eum adhuc paterni nominis magnitudinem sequen- | |
| tium ex toto orbe terrarum auxiliis confluentibus. | 10 |
| Sua Caesarem in Hispaniam comitata fortuna est, | 3.1 |
| sed nullum umquam atrocius periculosiusque ab eo | |
| initum proelium adeo ut plus quam dubio Marte | |
| descenderet equo consistensque ante recedentem | |
| suorum aciem, increpita prius fortuna quod se in | 5 |
| eum seruasset exitum, denuntiaret militibus uestigio | |
| se non recessurum: proinde uiderent quem et quo | |
| loco imperatorem deserturi forent. | |
| Verecundia ma- | 4.1 |
| gis quam uirtute acies restituta et a duce quam a mi- | |
| lite fortius. Cn. Pompeius, grauis uulnere inuentus | |
| inter solitudines auias, interemptus est; Labienum | |
| Varumque acies abstulit. | 5 |