| Quo anno id patrauere facinus, Brutus et | 2.58.1.1 |
| [C.] Cassius praetores erant, D. Brutus consul desi- | |
| gnatus: | |
| hi una cum coniurationis globo, stipati | 2.1 |
| gladiatorum D. Bruti manu, Capitolium occupauere. | |
| Tum consul Antonius—quem cum simul interi- | |
| mendum censuisset Cassius testamentumque Caesaris | |
| abolendum, Brutus repugnauerat dictitans nihil | 5 |
| amplius ciuibus praeter tyranni (ita enim appellari | |
| Caesarem facto eius expediebat) petendum esse | |
| sanguinem— | |
| conuocato senatu, cum iam Dola- | 3.1 |
| bella, quem substituturus sibi Caesar designauerat | |
| consulem, fasces atque insignia corripuisset consulis, | |
| uelut pacis auctor liberos suos obsides in Capitolium | |
| misit fidemque descendendi tuto interfectoribus | 5 |
| Caesaris dedit. | |
| Et illud decreti Atheniensium cele- | 4.1 |
| berrimi exemplum, relatum a Cicerone, obliuionis | |
| praeteritarum rerum decreto patrum comproba- | |
| tum est. |