| Caesaris deinde testamentum apertum est, | 2.59.1.1 |
| quo C. Octauium, nepotem sororis suae Iuliae, adop- | |
| tabat. De cuius origine, etiamsi praeuenit, et pauca | |
| dicenda sunt. | |
| Fuit C. Octauius, ut non patricia, ita | 2.1 |
| admodum speciosa equestri genitus familia, grauis, | |
| sanctus, innocens, diues. Hic praetor inter nobilissi- | |
| mos uiros creatus primo loco, cum ei dignatio Iulia | |
| genitam Atiam conciliasset uxorem, ex eo honore | 5 |
| sortitus Macedoniam appellatusque in ea imperator, | |
| decedens ad petitionem consulatus obiit praetextato | |
| relicto filio. | |
| Quem C. Caesar, maior eius auunculus, | 3.1 |
| educatum apud Philippum uitricum dilexit ut suum, | |
| natumque annos XVIII Hispaniensis militiae adse- | |
| cutum se postea comitem habuit, numquam aut alio | |
| usum hospitio quam suo aut alio uectum uehiculo, | 5 |
| pontificatusque sacerdotio puerum honorauit. | |
| Et, | 4.1 |
| patratis bellis ciuilibus, ad erudiendam liberalibus | |
| disciplinis singularis indolem iuuenis Apolloniam | |
| eum in studia miserat, mox belli Getici ac deinde | |
| Parthici habiturus commilitonem. | 5 |
| Cui ut est nun- | 5.1 |
| tiatum de caede auunculi, cum protinus ex uicinis | |
| legionibus centuriones suam suorumque militum | |
| operam ei pollicerentur neque eam spernendam Sal- | |
| uidienus et Agrippa dicerent, ille festinans peruenire | 5 |
| in Vrbem omnem ordinationem et necis et testamenti | |
| Brundusii comperit. | |
| Cui aduentanti Romam imma- | 6.1 |
| nis amicorum occurrit frequentia et, cum intraret | |
| Vrbem, solis orbis super caput eius curuatus aequa- | |
| liter rotundatusque in colorem arcus uelut coronam | |
| tanti mox uiri capiti imponens conspectus est. | 5 |