| Non placebat Atiae matri Philippoque uitrico | 2.60.1.1 |
| adiri nomen inuidiosae fortunae Caesaris, sed adse- | |
| rebant salutaria rei publicae terrarumque orbis fata | |
| conditorem conseruatoremque Romani nominis. | |
| Spreuit itaque caelestis animus humana consilia et | 2.1 |
| cum periculo potius summa quam tuto humilia propo- | |
| suit sequi maluitque auunculo et Caesari de se quam | |
| uitrico credere, dictitans nefas esse quo nomine | |
| Caesari dignus esset uisus, semet ipsum indignum | 5 |
| uideri. | |
| Hunc protinus Antonius consul superbe | 3.1 |
| excipit—neque is erat contemptus, sed metus— | |
| uixque admisso in Pompeianos hortos loquendi se- | |
| cum tempus dedit, mox etiam uelut insidiis eius | |
| petitus sceleste insimulare coepit, in quo turpiter | 5 |
| deprehensa eius uanitas est. | |
| Aperte deinde Antonii | 4.1 |
| ac Dolabellae consulum ad nefandam dominationem | |
| erupit furor. Sestertium septiens miliens, depositum | |
| a C. Caesare ad aedem Opis, occupatum ab Antonio, | |
| actorum eiusdem insertis falsis ciuitatibusque cor- | 5 |
| rupti commentarii atque omnia pretio temperata, | |
| uendente rem publicam consule. | |
| Idem prouinciam | 5.1 |
| D. Bruto, designato consuli, decretam Galliam occu- | |
| pare statuit, Dolabella transmarinas decreuit sibi; | |
| interque naturaliter dissimillimos ac diuersa uolentes | |
| crescebat odium; eoque C. Caesar iuuenis cotidianis | 5 |
| Antonii petebatur insidiis. |