| Tum Caesar et Antonius traiecerunt exer- | 2.70.1.1 |
| citus in Macedoniam et apud urbem Philippos cum | |
| M. Bruto Cassioque acie concurrerunt. Cornu cui | |
| Brutus praeerat, impulsis hostibus, castra Caesaris | |
| cepit—nam ipse Caesar, etiamsi infirmissimus | 5 |
| ualetudine erat, obibat munia ducis, oratus etiam | |
| ab Artorio medico ne in castris remaneret, mani- | |
| festa denuntiatione quietis territo—, id autem in | |
| quo Cassius fuerat, fugatum ac male mulcatum, in | |
| altiora receperat loca. | 10 |
| Tum Cassius, ex sua fortuna | 2.1 |
| euentum collegae aestimans, cum dimisisset euoca- | |
| tum iussissetque nuntiare sibi quae esset multitudo | |
| ac uis hominum, quae ad se tenderet, tardius eo | |
| nuntiante, cum in uicino esset agmen cursu ad eum | 5 |
| tendentium neque puluere facies aut signa denotari | |
| possent, existimans hostes esse qui irruerent, lacerna | |
| caput circumdedit extentamque ceruicem interritus | |
| liberto praebuit. | |
| Deciderat Cassii caput, cum euoca- | 3.1 |
| tus aduenit nuntians Brutum esse uictorem. Qui, | |
| cum imperatorem prostratum uideret: 'Sequar, | |
| inquit, eum quem mea occidit tarditas' et ita in | |
| gladium incubuit. | 5 |
| Post paucos deinde dies Brutus | 4.1 |
| conflixit cum hostibus et, uictus acie, cum in tumu- | |
| lum nocte ex fuga se recepisset, impetrauit a Stra- | |
| tone Aegeate, familiari suo, ut manum morituro | |
| commodaret sibi; | 5 |
| reiectoque laeuo super caput | 5.1 |
| brachio, cum mucronem gladii eius dextera tenens | |
| sinistrae admouisset mamillae, ad eum ipsum locum | |
| qua cor emicat, impellens se in uulnus uno ictu | |
| transfixus expirauit protinus. | 5 |