| <Coruinus> Messalla, fulgentissimus iuue- | 2.71.1.1 |
| nis, proximus in illis castris Bruti Cassiique aucto- | |
| ritati, cum essent qui eum ducem poscerent, seruari | |
| beneficio Caesaris maluit quam dubiam spem ar- | |
| morum temptare amplius; nec aut Caesari quidquam | 5 |
| ex uictoriis suis fuit laetius quam seruasse Coruinum | |
| aut maius exemplum hominis grati ac pii quam Cor- | |
| uinus in Caesarem fuit. Non aliud bellum cruentius | |
| caede clarissimorum uirorum fuit. Tum Catonis | |
| filius cecidit; | 10 |
| eadem Lucullum Hortensiumque, | 2.1 |
| eminentissimorum ciuium filios, fortuna abstulit; | |
| nam Varro ad ludibrium moriturus Antonii digna | 3.1 |
| illo ac uera de exitu eius magna cum libertate omi- | |
| natus est. Drusus Liuius, Iuliae Augustae pater, | |
| et Varus Quintilius, ne temptata quidem hostis | |
| misericordia, alter se ipse in tabernaculo interemit, | 5 |
| Varus autem liberti, quem id facere coegerat, manu, | |
| cum se insignibus honorum uelasset, iugulatus est. |