| Hunc exitum M. Bruti partium septimum | 2.72.1.1 |
| et tricesimum annum agentis fortuna esse uoluit, | |
| incorrupto animo eius in diem quae illi omnes uir- | |
| tutes unius temeritate facti abstulit. | |
| Fuit autem | 2.1 |
| dux Cassius melior quanto uir Brutus: e quibus | |
| Brutum amicum habere malles, inimicum magis | |
| timeres Cassium; in altero maior uis, in altero uirtus: | |
| qui si uicissent, quantum rei publicae interfuit | 5 |
| Caesarem potius habere quam Antonium principem, | |
| tantum retulisset habere Brutum quam Cassium. | |
| Cn. Domitius, pater L. Domitii nuper a nobis | 3.1 |
| uisi, eminentissimae ac nobilissimae simplicitatis | |
| uiri, auus huius Cn. Domitii, clarissimi iuuenis, | |
| occupatis nauibus cum magno sequentium consilia | |
| sua comitatu fugae fortunaeque se commisit, semet | 5 |
| ipso contentus duce partium. | |
| Staius Murcus, qui | 4.1 |
| classi et custodiae maris praefuerat, cum omni | |
| commissa sibi parte exercitus nauiumque Sex. Pom- | |
| peium, Cn. Magni filium, qui ex Hispania reuertens | |
| Siciliam armis occupauerat, petiit. | 5 |
| Ad quem et e | 5.1 |
| Brutianis castris et ex Italia aliisque terrarum par- | |
| tibus, quos praesenti periculo fortuna subduxerat, | |
| proscripti confluebant: quippe nullum habentibus | |
| statum quilibet dux erat idoneus, cum fortuna | 5 |
| non electionem daret, perfugium ostenderet, exitia- | |
| lemque tempestatem fugientibus statio pro portu | |
| foret. |