| Fractis Brutianis Cassianisque partibus, | 2.74.1.1 |
| Antonius transmarinas obiturus prouincias substitit. | |
| Caesar in Italiam se recepit eamque longe quam | |
| sperauerat tumultuosiorem reperit. | |
| Quippe L. An- | 2.1 |
| tonius consul, uitiorum fratris sui consors, sed uir- | |
| tutum, quae interdum in illo erant, expers, modo | |
| apud ueteranos criminatus Caesarem, modo eos qui | |
| iussa diuisione praediorum nominatisque colonis | 5 |
| agros amiserant, ad arma conciens magnum exerci- | |
| tum conflauerat. | |
| Ex altera parte, uxor Antonii, | 3.1 |
| Fuluia, nihil muliebre praeter corpus gerens, omnia | |
| armis tumultuque miscebat. Haec belli sedem Prae- | |
| neste ceperat; Antonius pulsus undique uiribus | |
| Caesaris Perusiam se contulerat; Plancus, Antonia- | 5 |
| narum adiutor partium, spem magis ostenderat | |
| auxilii quam opem ferebat Antonio. | |
| Vsus Caesar | 4.1 |
| uirtute et fortuna sua Perusiam expugnauit. Anto- | |
| nium inuiolatum dimisit, in Perusinos magis ira | |
| militum quam uoluntate saeuitum ducis: urbs in- | |
| censa, cuius initium incendii princeps eius loci fecit | 5 |
| Macedonicus, qui, subiecto rebus ac penatibus suis | |
| igni, transfixum se gladio flammae intulit. |