| Per eadem tempora, exarserat in Cam- | 2.75.1.1 |
| pania bellum quod, professus eorum qui perdiderant | |
| agros patrocinium, ciebat Ti. Claudius Nero, praeto- | |
| rius et pontifex, Ti. Caesaris pater, magni uir animi | |
| doctissimique ingenii; id quoque aduentu Caesaris | 5 |
| sepultum atque discussum est. | |
| Quis fortunae mutationes, quis dubios rerum hu- | 2.1 |
| manarum casus satis mirari queat? Quis non diuersa | |
| praesentibus contrariaque expectatis aut speret aut | |
| timeat? | |
| Liuia, nobilissimi et fortissimi uiri Drusi | 3.1 |
| Claudiani filia, genere, probitate, forma Roma- | |
| narum eminentissima, quam postea coniugem Au- | |
| gusti uidimus, quam transgressi ad deos sacerdotem | |
| ac filiam, tum fugiens mox futuri sui Caesaris arma | 5 |
| <ac> manus bimum hunc Tiberium Caesarem, uindi- | |
| cem Romani imperii futurumque eiusdem Caesaris | |
| filium, gestans sinu, per auia itinerum uitatis militum | |
| gladiis uno comitante, quo facilius occultaretur fuga, | |
| peruenit ad mare et cum uiro Nerone peruecta in | 10 |
| Siciliam est. |