| Quod alieno testimonium redderem, eo | 2.76.1.1 |
| non fraudabo auum meum. Quippe C. Velleius, | |
| honoratissimo inter illos CCCLX iudices loco a Cn. | |
| Pompeio lectus, eiusdem Marcique Bruti ac Ti. | |
| Neronis praefectus fabrum, uir nulli secundus, in | 5 |
| Campania digressu Neronis a Neapoli, cuius ob sin- | |
| gularem cum eo amicitiam partium adiutor fuerat, | |
| grauis iam aetate et corpore cum comes esse non | |
| posset, gladio se ipse transfixit. | |
| Inuiolatam excedere Italia Caesar passus Fuluiam | 2.1 |
| Plancumque, muliebris fugae comitem: nam Pollio | |
| Asinius cum septem legionibus, diu retenta in po- | |
| testate Antonii Venetia, magnis speciosisque rebus | |
| circa Altinum aliasque eius regionis urbes editis, | 5 |
| Antonium petens, uagum adhuc Domitium, quem | |
| digressum e Brutianis castris post caedem eius | |
| praediximus et propriae classis factum ducem, con- | |
| siliis suis illectum ac fide data iunxit Antonio: | |
| quo | 3.1 |
| facto, quisquis aequum se praestiterit, sciat non | |
| minus a Pollione in Antonium quam ab Antonio | |
| in Pollionem esse collatum. | |
| Aduentus deinde in Italiam Antonii praepara- | 5 |
| tusque contra eum Caesaris habuit belli metum, sed | |
| pax circa Brundusium composita. | |
| Per quae tempora | 4.1 |
| Rufi Saluidieni scelesta consilia patefacta sunt. Qui, | |
| natus obscurissimis initiis, parum habebat summa | |
| accepisse et proximus a Cn. Pompeio ipsoque Cae- | |
| sare [ex] equestris ordinis consul creatus esse, nisi | 5 |
| in id ascendisset e quo infra se et Caesarem uideret | |
| et rem publicam. |