| Tum, expostulante consensu populi | 2.77.1.1 |
| quem grauis urebat infesto mari annona, cum Pom- | |
| peio quoque circa Misenum pax inita, qui haud ab- | |
| surde, cum in naui Caesaremque et Antonium cena | |
| exciperet, dixit in carinis suis se cenam dare, refe- | 5 |
| rens hoc dictum ad loci nomen in quo paterna domus | |
| ab Antonio possidebatur. | |
| In hoc pacis foedere, pla- | 2.1 |
| cuit Siciliam Achaiamque Pompeio concedere, in | |
| quo tamen animus inquies manere non potuit. Id | |
| unum tantummodo salutare aduentu suo patriae | |
| tulit quod omnibus proscriptis aliisque qui ad eum | 5 |
| ex diuersis causis fugerant, reditum salutemque | |
| pactus est. | |
| Quae res et alios clarissimos uiros et | 3.1 |
| Neronem Claudium et M. Silanum Sentiumque Sa- | |
| turninum et Arruntium ac Titium restituit rei pu- | |
| blicae. Staium autem Murcum, qui aduentu suo | |
| classisque celeberrimae uires eius duplicauerat, insi- | 5 |
| mulatum falsis criminationibus, quia talem uirum | |
| collegam officii Mena et Menecrates fastidierant, | |
| Pompeius in Sicilia interfecerat. |