| Crescente in dies et classe et fama Pom- | 2.79.1.1 |
| pei, Caesar molem belli eius suscipere statuit. Aedi- | |
| ficandis nauibus contrahendoque militi ac remigi | |
| naualibusque adsuescendo certaminibus atque exer- | |
| citationibus praefectus est M. Agrippa, uirtutis | 5 |
| nobilissimae, labore, uigilia, periculo inuictus pa- | |
| rendique, sed uni, scientissimus, aliis sane imperandi | |
| cupidus et per omnia extra dilationes positus consul- | |
| tisque facta coniungens. | |
| Hic in Auerno ac Lucrino | 2.1 |
| lacu speciosissima classe fabricata cotidianis exerci- | |
| tationibus militem remigemque ad summam et mili- | |
| taris et maritimae rei perduxit scientiam. Hac | |
| classi Caesar, cum prius despondente ei Nerone, cui | 5 |
| ante nupta fuerat Liuia, auspicatis rei publicae | |
| ominibus duxisset eam uxorem, Pompeio Siciliaeque | |
| bellum intulit. | |
| Sed uirum humana ope inuictum | 3.1 |
| grauiter eo tempore fortuna concussit: quippe longe | |
| maiorem partem classis circa Veliam Palinurique | |
| promontorium adorta uis Africi lacerauit ac distulit. | |
| Ea patrando bello mora fuit quod postea dubia et | 5 |
| interdum ancipiti fortuna gestum est. | |
| Nam et classis | 4.1 |
| eodem loco uexata est tempestate et, ut nauali | |
| primo proelio apud Mylas ductu Agrippae pugnatum | |
| prospere, ita inopinato classis aduentu grauis sub | |
| ipsius Caesaris oculis circa Tauromenium accepta | 5 |
| clades; neque ab ipso periculum abfuit. Legiones, | |
| quae cum Cornificio erant, legato Caesaris, expositae | |
| in terra paene a Pompeio oppressae sunt. | |
| Sed anci- | 5.1 |
| pitis fortuna temporis mature uirtute correcta: | |
| explicatis quippe utriusque partis classibus, paene | |
| omnibus exutus nauibus, Pompeius Asiam fuga | |
| petiuit, iussuque M. Antonii cuius opem petierat, | 5 |
| dum inter ducem et supplicem tumultuatur et nunc | |
| dignitatem retinet, nunc uitam precatur, a Titio | |
| iugulatus est. | |
| Cui in tantum durauit hoc facinore | 6.1 |
| contractum odium ut mox ludos in theatro Pompei | |
| faciens, execratione populi spectaculo quod praebe- | |
| bat pelleretur. |