| Acciuerat gerens contra Pompeium bel- | 2.80.1.1 |
| lum ex Africa Caesar Lepidum cum duodecim semi- | |
| plenis legionibus. Hic uir omnium uanissimus neque | |
| ulla uirtute tam longam fortunae indulgentiam me- | |
| ritus exercitum Pompei, quia propior fuerat, se- | 5 |
| quentem non ipsius, sed Caesaris auctoritatem ac | |
| fidem, sibi iunxerat; | |
| inflatusque amplius XX legio- | 2.1 |
| num numero in id furoris processerat ut inutilis | |
| alienae uictoriae comes quam diu moratus erat, | |
| dissidendo in consiliis Caesaris et semper diuersa | |
| his quae aliis placebant dicendo, totam uictoriam ut | 5 |
| suam interpretabatur audebatque denuntiare Caesari | |
| excederet Sicilia. | |
| Non ab Scipionibus aliisque uete- | 3.1 |
| ribus Romanorum ducum quidquam ausum patra- | |
| tumque fortius quam tunc a Caesare. Quippe cum | |
| inermis et lacernatus esset, praeter nomen nihil | |
| trahens, ingressus castra Lepidi, euitatis quae iussu | 5 |
| hominis prauissimi tela in eum iacta erant, cum | |
| lacerna eius perforata esset lancea, aquilam legionis | |
| rapere ausus est. | |
| Scires quid interesset inter duces: | 4.1 |
| armati inermem secuti sunt decimoque anno quam | |
| ad indignissimam uita sua potentiam peruenerat, | |
| Lepidus et a militibus et a fortuna desertus pulloque | |
| uelatus amiculo, inter ultimam confluentium ad | 5 |
| Caesarem turbam latens genibus eius aduolutus est. | |
| Vita rerumque suarum dominium concessa ei sunt, | |
| spoliata, quam tueri non poterat, dignitas. |