Subita deinde exercitus seditio, qui 2.81.1.1
plerumque contemplatus frequentiam suam a disci-
plina desciscit et, quod cogere se putat posse, rogare
non sustinet, partim seueritate, partim liberalitate
discussa principis, 5
speciosumque per idem tempus 2.1
adiectum supplementum Campanae coloniae < . . . >
eius relicti erant publici; pro his longe uberiores
reditus duodecies sestertii in Creta insula redditi
et aqua promissa, quae hodieque singulare et salu- 5
britatis instrumentum et amoenitatis ornamentum
est.
Insigne coronae classicae, quo nemo umquam 3.1
Romanorum donatus erat, hoc bello Agrippa singu-
lari uirtute meruit. Victor deinde Caesar reuersus in
Vrbem, contractas emptionibus complures domos
per procuratores, quo laxior fieret ipsius, publicis 5
se usibus destinare professus est, templumque Apolli-
nis et circa porticus facturum promisit, quod ab eo
singulari extructum munificentia est.