| Qua aestate Caesar tam prospere | 2.82.1.1 |
| finiuit in Sicilia bellum, fortuna in Caesare et in | |
| republica militauit ad Orientem. Quippe Antonius | |
| cum tredecim legionibus egressus Armeniam ac | |
| deinde Mediam et per eas regiones Parthos petens, | 5 |
| habuit regem eorum obuium. | |
| Primoque duas le- | 2.1 |
| giones cum omnibus impedimentis tormentisque et | |
| Statiano legato amisit, mox saepius ipse cum summo | |
| totius exercitus discrimine ea adiit pericula, <a> | |
| quibus seruari se posse desperauerat; amissaque non | 5 |
| minus quarta parte militum, captiui cuiusdam, sed | |
| Romani, consilio ac fide seruatus, qui clade Crassiani | |
| exercitus captus, cum fortuna non animum mutasset, | |
| accessit nocte ad stationem Romanam praedixitque | |
| ne destinatum iter peterent, sed diuerso siluestrique | 10 |
| peruaderent. | |
| Hoc M. Antonio ac tot illis legionibus | 3.1 |
| saluti fuit; de quibus tamen totoque exercitu haud | |
| minus pars quarta, ut praediximus, militum, calo- | |
| num seruitiique desiderata tertia est; impedimen- | |
| torum uix ulla superfuit. Hanc tamen Antonius | 5 |
| fugam suam, quia uiuus exierat, uictoriam uocabat. | |
| Qui, tertia aestate reuersus in Armeniam, regem eius | |
| Artauasden fraude deceptum, catenis, sed, ne quid | |
| honori deesset, aureis uinxit. | |
| Crescente deinde et | 4.1 |
| amoris in Cleopatram incendio et uitiorum, quae sem- | |
| per facultatibus licentiaque et adsentationibus alun- | |
| tur, magnitudine, bellum patriae inferre consti- | |
| tuit, cum ante nouum se Liberum Patrem appellari | 5 |
| iussisset, cum redimitus hederis coronaque uelatus | |
| aurea et thyrsum tenens cothurnisque succinctus | |
| curru uelut Liber Pater uectus esset Alexandriae. |