| DE ARCHITECTURA | |
| LIBER PRIMUS | |
| Cum divina tua mens et numen, imperator Caesar, im- | 1.pr.1.1 |
| perio potiretur orbis terrarum invictaque virtute cunctis | |
| hostibus stratis triumpho victoriaque tua cives gloriarentur | |
| et gentes omnes subactae tuum spectarent nutum populus- | |
| que Romanus et senatus liberatus timore amplissimis tuis | 5 |
| cogitationibus consiliisque gubernaretur, non audebam, | |
| tantis occupationibus, de architectura scripta et magnis | |
| cogitationibus explicata edere, metuens, ne non apto tem- | |
| pore interpellans subirem tui animi offensionem. cum vero | 2.1 |
| attenderem te non solum de vita communi omnium curam | |
| publicaeque rei constitutione habere sed etiam de oppor- | |
| tunitate publicorum aedificiorum, ut civitas per te non | |
| solum provinciis esset aucta, verum etiam ut maiestas | 5 |
| imperii publicorum aedificiorum egregias haberet auctori- | |
| tates, non putavi praetermittendum, quin primo quoque | |
| tempore de his rebus ea tibi ederem, ideo quod primum | |
| parenti tuo [de eo] fueram notus et eius virtutis studiosus. | |
| cum autem concilium caelestium in sedibus inmortalitatis | 10 |
| eum dedicavisset et imperium parentis in tuam potestatem | |
| transtulisset, idem studium meum in eius memoria per- | |
| manens in te contulit favorem. itaque cum M. Aurelio | |
| et P. Minidio et Gn. Cornelio ad apparationem ballistarum | |
| et scorpionum reliquorumque tormentorum refectionem | 15 |
| fui praesto et cum eis commoda accepi, quae, cum primo | |
| mihi tribuisti recognitionem, per sororis commendationem | |
| servasti. cum ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad | 3.1 |
| exitum vitae non haberem inopiae timorem, haec tibi | |
| scribere coepi, quod animadverti multa te aedificavisse | |
| et nunc aedificare, reliquo quoque tempore et publicorum et | |
| privatorum aedificiorum, pro amplitudine rerum gestarum | 5 |
| ut posteris memoriae traderentur, curam habiturum. con- | |
| scripsi praescriptiones terminatas, ut eas attendens et ante | |
| facta et futura qualia sint opera per te posses nota habere; | |
| namque his voluminibus aperui omnes disciplinae rationes. | |
| Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis | 1.1.1 |
| eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae | |
| ab ceteris artibus perficiuntur opera. ea nascitur ex fa- | |
| brica et ratiocinatione. fabrica est continuata ac trita | |
| usus meditatio, quae manibus perficit[ur] e materia cuius- | 5 |
| cumque generis opus [est] ad propositum deformationis. | |
| ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertiae ac | |
| rationis pro portione demonstrare atque explicare potest. | |
| itaque architecti, qui sine litteris contenderant, ut manibus | 2.1 |
| essent exercitati, non potuerunt efficere, ut haberent pro | |
| laboribus auctoritatem; qui autem ratiocinationibus et | |
| litteris solis confisi fuerunt, umbram non rem persecuti | |
| videntur. at qui utrumque perdidicerunt, uti omnibus | 5 |
| armis ornati citius cum auctoritate, quod fuit propositum, | |
| sunt adsecuti. cum in omnibus enim rebus, tum maxime | 3.1 |
| etiam in architectura haec duo insunt: quod significatur | |
| et quod significat. significatur proposita res, de qua dici- | |
| tur; hanc autem significat demonstratio rationibus doctri- | |
| narum explicata. quare videtur utraque parte exercitatus | 5 |
| esse debere, qui se architectum profiteatur. itaque eum | |
| etiam ingeniosum oportet esse et ad disciplinam docilem; | |
| neque enim ingenium sine disciplina aut disciplina sine | |
| ingenio perfectum artificem potest efficere. et ut litte- | |
| ratus sit, peritus graphidos, eruditus geometria, historias | 10 |
| complures noverit, philosophos diligenter audierit, musi- | |
| cam scierit, medicinae non sit ignarus, responsa iuris- | |
| consultorum noverit, astrologiam caelique rationes cogni- | |
| tas habeat. |