Quae cur ita sint, haec sunt causae. litteras architectum
|
1.1.4.1
|
scire oportet, uti commentariis memoriam firmiorem effi-
|
|
cere possit. deinde graphidis scientiam habere, quo facilius
|
|
exemplaribus pictis quam velit operis speciem deformare
|
|
valeat. geometria autem plura praesidia praestat archi-
|
5
|
tecturae; et primum ex euthygrammis circini tradit usum
|
|
<regulaeque>, e quo maxime facilius aedificiorum in areis
|
|
expediuntur descriptiones normarumque et librationum
|
|
et linearum directiones. item per opticen in aedificiis ab
|
|
certis regionibus caeli lumina recte ducuntur. per arith-
|
10
|
meticen vero sumptus aedificiorum consummantur, men-
|
|
surarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum
|
|
quaestiones geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
|
|
historias autem plures novisse oportet, quod multa orna-
|
5.1
|
menta saepe in operibus architecti designant, de quibus
|
|
argumenti rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere
|
|
debent. quemadmodum si quis statuas marmoreas muli-
|
|
ebres stolatas, quae caryatides dicuntur, pro columnis in
|
5
|
opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit,
|
|
percontantibus ita reddet rationem. Carya, civitas Pelo-
|
|
ponnensis, cum Persis hostibus contra Graeciam consensit.
|
|
postea Graeci per victoriam gloriose bello liberati com-
|
|
muni consilio Caryatibus bellum indixerunt. itaque oppido
|
10
|
capto, viris interfectis, civitate deflagrata matronas eorum
|
|
in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque
|
|
ornatus matronales deponere, non uti una triumpho duce-
|
|
rentur, sed aeterna, servitutis exemplo gravi contumelia
|
|
pressae poenas pendere viderentur pro civitate. ideo qui
|
15
|
tunc architecti fuerunt aedificiis publicis designaverunt
|
|
earum imagines oneri ferendo conlocatas, ut etiam posteris
|
|
[nota] poena peccati Caryatium memoriae traderetur. non
|
6.1
|
minus Lacones, Pausania Agesilae filio duce, Plataico
|
|
proelio pauca manu infinitum numerum exercitus Per-
|
|
sarum cum superavissent, acto cum gloria triumpho spo-
|
|
liorum et praedae, porticum Persicam ex manubiis, laudis
|
5
|
et virtutis civium indicem, victoriae posteris pro tro-
|
|
paeo constituerunt. ibique captivorum simulacra bar-
|
|
barico vestis ornatu, superbia meritis contumeliis punita,
|
|
sustinentia tectum conlocaverunt, uti et hostes horrescerent
|
|
timore eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum
|
10
|
virtutis aspicientes gloria erecti ad defendendam liber-
|
|
tatem essent parati. itaque ex eo multi statuas Persicas
|
|
sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt,
|
|
et ita ex eo argumento varietates egregias auxerunt operi-
|
|
bus. item sunt aliae eiusdem generis historiae, quarum
|
15
|
notitiam architectos tenere oporteat. philosophia vero
|
7.1
|
perficit architectum animo magno et uti non sit adrogans,
|
|
sed potius facilis, aequus et fidelis, sine avaritia, quod est
|
|
maximum; nullum enim opus vere sine fide et castitate
|
|
fieri potest; ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis
|
5
|
habeat animum occupatum, sed cum gravitate suam tuea-
|
|
tur dignitatem bonam famam habendo; et haec enim
|
|
philosophia praescribit. praeterea de rerum natura, quae
|
|
graece φυσιολογια dicitur, philosophia explicat. quam ne-
|
|
cesse est studiosius novisse, quod habet multas et varias
|
10
|
naturales quaestiones. ut etiam in aquarum ductionibus.
|
|
incursibus enim et circumitionibus et librata planitie ex-
|
|
pressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt,
|
|
quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex
|
|
philosophia principia rerum naturae noverit. item qui
|
15
|
Ctesibii aut Archimedis et ceterorum, qui eiusdem generis
|
|
praecepta conscripserunt, leget, sentire non poterit, nisi
|
|
his rebus a philosophis erit institutus. musicen autem sciat
|
8.1
|
oportet, uti canonicam rationem et mathematicam notam
|
|
habeat, praeterea ballistarum, catapultarum, scorpionum
|
|
temperaturas possit recte facere. in capitulis enim dextra
|
|
ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tendun-
|
5
|
tur suculis et vectibus e nervo torti funes, qui non prae-
|
|
cluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures
|
|
certos et aequales fecerint. bracchia enim, quae in eas
|
|
tentiones includuntur, cum extenduntur, aequaliter et
|
|
pariter utraque plagam mittere debent; quodsi non homo-
|
10
|
tona fuerint, inpedient directam telorum missionem. item
|
9.1
|
theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathe-
|
|
matica ratione conlocantur sonitûm ex discrimine, quae
|
|
Graeci ηχεια appellant, ad symphonias musicas sive con-
|
|
centus componuntur divisa in circinatione diatessaron
|
5
|
et diapente et <diapason ad> disdiapason, uti vox scaenici,
|
|
sonitu conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit,
|
|
aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum
|
|
perveniat aures. hydraulicas quoque machinas et cetera,
|
|
quae sunt similia his organis, sine musicis rationibus
|
10
|
efficere nemo poterit. disciplinam vero medicinae novisse
|
10.1
|
oportet propter inclinationem caeli, quae Graeci κλιματα
|
|
dicunt, et aeris et locorum, qui sunt salubres aut pesti-
|
|
lentes, aquarumque usus; sine his enim rationibus nulla
|
|
salubris habitatio fieri potest. iura quoque nota habeat
|
5
|
oportet, ea quae necessaria sunt aedificiis <locis> com-
|
|
munibus parietum ad ambitum, stillicidiorum et cloaca-
|
|
rum, luminum, item aquarum ductiones et cetera, quae
|
|
eiusmodi sunt. nota oportet sint architectis, uti ante
|
|
caveant quam instituant aedificia, ne controversiae factis
|
10
|
operibus patribus familiarum relinquantur, et ut legibus
|
|
scribendis prudentia cavere possit et locatori et conduc-
|
|
tori; namque si lex perite fuerit scripta, erit ut sine cap-
|
|
tione uterque ab utroque liberetur. ex astrologia autem
|
|
cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio, etiam
|
15
|
caeli ratio, aequinoctium, solstitium, astrorum cursus;
|
|
quorum notitiam si quis non habuerit, horologiorum ratio-
|
|
nem omnino scire non poterit.
|
|