| Cum ergo tanta haec disciplina sit, condecorata et abun- | 1.1.11.1 |
| dans eruditionibus variis ac pluribus, non puto posse <se> | |
| iuste repente profiteri architectos, nisi qui ab aetate | |
| puerili his gradibus disciplinarum scandendo scientia ple- | |
| rarumque litterarum et artium nutriti pervenerint ad sum- | 5 |
| mum templum architecturae. at fortasse mirum videbitur | 12.1 |
| inperitis, hominis posse naturam tantum numerum doctri- | |
| narum perdiscere et memoria continere. cum autem anim- | |
| adverterint omnes disciplinas inter se coniunctionem | |
| rerum et communicationem habere, fieri posse faciliter | 5 |
| credent; encyclios enim disciplina uti corpus unum ex his | |
| membris est composita. itaque qui a teneris aetatibus | |
| eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris agno- | |
| scunt easdem notas communicationemque omnium discipli- | |
| narum, et ea re facilius omnia cognoscunt. ideoque de | 10 |
| veteribus architectis Pytheos, qui Prieni aedem Minervae | |
| nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis archi- | |
| tectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse | |
| facere, quam qui singulas res suis industriis et exercitationi- | |
| bus ad summam claritatem perduxerunt. id autem re non | 15 |
| expeditur. non enim debet nec potest esse architectus | 13.1 |
| grammaticus, uti fuerat Aristarchus, sed non agrammatus, | |
| nec musicus ut Aristoxenus, sed non amusos, nec pictor | |
| ut Apelles, sed graphidos non inperitus, nec plastes quem- | |
| admodum Myron seu Polyclitus, sed rationis plasticae | 5 |
| non ignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates, sed non | |
| aniatrologetus, nec in ceteris doctrinis singulariter ex- | |
| cellens, sed in îs non inperitus. non enim in tantis rerum | |
| varietatibus elegantias singulares quisquam consequi pot- | |
| est, quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere | 10 |
| vix cadit in potestatem. nec tamen non tantum architecti | 14.1 |
| non possunt in omnibus rebus habere summum effectum, | |
| sed etiam ipsi, qui privatim proprietates tenent artium, | |
| non efficiunt, ut habeant omnes summum laudis princi- | |
| patum. ergo si in singulis doctrinis singuli artifices neque | 5 |
| omnes sed pauci aevo perpetuo nobilitatem vix sunt con- | |
| secuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus ar- | |
| tibus debet esse peritus, non id ipsum mirum et magnum | |
| facere, ne quid ex his indigeat, sed etiam ut omnes artifices | |
| superet, qui singulis doctrinis adsiduitatem cum industria | 10 |
| summa praestiterunt? igitur in hac re Pytheos errasse | 15.1 |
| videtur, quod non animadvertit ex duabus rebus singulas | |
| artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione, ex | |
| his autem unum proprium esse eorum, qui singulis rebus | |
| sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune | 5 |
| cum omnibus doctis, id est rationem, uti medicis et musicis | |
| et de venarum rythmo et pedum [motus]; at si vulnus | |
| mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non | |
| accedet musicus, sed id opus proprium erit medici; item | |
| in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures | 10 |
| suavem cantionibus recipiant iucunditatem. similiter cum | 16.1 |
| astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia | |
| stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis dia- | |
| tessaron et diapente, a geometris [divisus] qui graece | |
| λογος ορικος appellatur; ceterisque omnibus doctrinis | 5 |
| multae res vel omnes communes sunt dumtaxat ad dis- | |
| putandum. operum vero ingressus, qui manu aut tracta- | |
| tionibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui | |
| proprie una arte ad faciendum sunt instituti. ergo satis | |
| abunde videtur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes et | 10 |
| rationes earum mediocriter habet notas, eas quae necessariae | |
| sunt ad architecturam, uti, si quid de his rebus et artibus | |
| iudicare et probare opus fuerit, ne deficiatur. quibus vero | 17.1 |
| natura tantum tribuit sollertiae, acuminis, memoriae, ut | |
| possint geometriam, astrologiam, musicen ceterasque disci- | |
| plinas penitus habere notas, praetereunt officia architec- | |
| torum et efficiuntur mathematici. itaque faciliter contra | 5 |
| eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis di- | |
| sciplinarum sunt armati. hi autem inveniuntur raro, ut | |
| aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Archy- | |
| tas Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, | |
| Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui multas res <me- | 10 |
| chanicas,> organicas, gnomonicas numero naturalibusque | |
| rationibus inventas atque explicatas posteris reliquerunt. |