| Cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non passim | 1.1.18.1 |
| cunctis gentibus sed paucis viris habere concedatur, offi- | |
| cium vero architecti omnibus eruditionibus debeat esse | |
| exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat | |
| non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocres scien- | 5 |
| tias habere disciplinarum, peto, Caesar, et a te et ab îs, | |
| qui ea volumina sunt lecturi, ut, si quid parum ad regulam | |
| artis grammaticae fuerit explicatum, ignoscatur. namque | |
| non uti summus philosophus nec rhetor disertus nec gram- | |
| maticus summis rationibus artis exercitatus, sed ut archi- | 10 |
| tectus his litteris imbutus haec nisus sum scribere. de | |
| artis vero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes | |
| polliceor, uti spero, his voluminibus non modo aedificantibus | |
| sed etiam omnibus sapientibus cum maxima auctoritate | |
| me sine dubio praestaturum. | 15 |
| Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece | 2.1.1 |
| ταξις dicitur, et ex dispositione, hanc autem Graeci δια- | |
| θεσιν vocitant, et eurythmia et symmetria et decore et | |
| distributione, quae graece οικονομια dicitur. | |
| Ordinatio est [modica] membrorum operis [commoditas] | 2.1 |
| separatim universeque proportionis ad symmetriam com- | |
| paratio. haec componitur ex quantitate, quae graece | |
| ποσοτης dicitur. quantitas autem est modulorum ex ipsius | |
| operis e singulisque membrorum partibus sumptio uni- | 5 |
| versi operis conveniens effectui. | |
| Dispositio autem est rerum apta conlocatio elegansque | |
| compositionibus effectus operis cum qualitate. species dis- | |
| positionis, quae graece dicuntur ιδεαι, sunt hae: ichno- | |
| graphia, orthographia, scaenographia. ichnographia est | 10 |
| circini regulaeque modice continens usus, e qua capiun- | |
| tur formarum in solis arearum descriptiones. ortho- | |
| graphia autem est erecta frontis imago modiceque picta | |
| rationibus operis futuri figura. item scaenographia est | |
| frontis et laterum abscedentium adumbratio ad circini- | 15 |
| que centrum omnium linearum responsus. hae nascuntur | |
| ex cogitatione et inventione. cogitatio est cura studii | |
| plena et industriae vigilantiaeque effectus propositi cum | |
| voluptate. inventio autem est quaestionum obscurarum | |
| explicatio ratioque novae rei vigore mobili reperta. hae | 20 |
| sunt terminationes dispositionum. |