| Eurythmia est venusta species commodusque in com- | 1.2.3.1 |
| positionibus membrorum aspectus. haec efficitur, cum mem- | |
| bra operis convenientis sunt altitudinis ad latitudinem, la- | |
| titudinis ad longitudinem, et ad summam omnia respondent | |
| suae symmetriae. | 5 |
| Item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens | 4.1 |
| consensus ex partibusque separatis ad universae figurae | |
| speciem ratae partis responsus. uti in hominis corpore e | |
| cubito, pede, palmo, digito ceterisque particulis symmetros | |
| est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus. | 5 |
| et primum in aedibus sacris aut e columnarum crassitudi- | |
| nibus aut triglypho aut etiam embatere, ballista e fora- | |
| mine <capituli>, quod Graeci περιτρητον vocitant, navibus | |
| interscalmio, quae διπηχυαια dicitur, item ceterorum operum | |
| e membris invenitur symmetriarum ratiocinatio. | 10 |
| Decor autem est emendatus operis aspectus probatis | 5.1 |
| rebus compositi cum auctoritate. is perficitur statione, | |
| quod graece θεματισμωι dicitur, seu consuetudine aut | |
| natura. statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et Soli et | |
| Lunae aedificia sub divo hypaethraque constituentur; ho- | 5 |
| rum enim deorum et species et effectus in aperto mundo | |
| atque lucenti praesentes videmus. Minervae et Marti et | |
| Herculi aedes doricae fient; his enim diis propter virtutem | |
| sine deliciis aedificia constitui decet. Veneri, Florae, Pro- | |
| serpinae, fontium nymphis corinthio genere constitutae | 10 |
| aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter | |
| teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata | |
| opera facta augere videbuntur iustum decorem. Iunoni, | |
| Dianae, Libero Patri ceterisque diis, qui eadem sunt simi- | |
| litudine, si aedes ionicae construentur, habita erit ratio | 15 |
| mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab | |
| teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio pro- | |
| prietatis. ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, | 6.1 |
| cum aedificiis interioribus magnificis item vestibula con- | |
| venientia et elegantia erunt facta. si enim interiora pro- | |
| spectus habuerint elegantes, aditus autem humiles et inho- | |
| nestos, non erunt cum decore. item si doricis epistyliis in | 5 |
| coronis denticuli sculpentur aut in pulvinatis columnis ex | |
| ionicis epistyliis [capitulis] exprimentur triglyphi, translatis | |
| ex alia ratione proprietatibus in aliud genus operis offende- | |
| tur aspectus aliis ante ordinis consuetudinibus institutus. | |
| naturalis autem decor sic erit, si primum omnibus templis | 7.1 |
| saluberrimae regiones aquarumque fontes in îs locis idonei | |
| eligentur, in quibus fana constituantur, deinde maxime | |
| Aesculapio, Saluti, ut eorum deorum, quorum plurimi me- | |
| dicinis aegri curari videntur. cum enim ex pestilenti in | 5 |
| salubrem locum corpora aegra translata fuerint et e fon- | |
| tibus salubribus aquarum usus subministrabuntur, celerius | |
| convalescent. ita efficietur, uti ex natura loci maiores | |
| auctasque cum dignitate divinitas excipiat opiniones. item | |
| naturae decor erit, si cubiculis et bybliothecis ab oriente | 10 |
| lumina capiuntur, balneis et hibernaculis ab occidente hi- | |
| berno, pinacothecis et quibus certis luminibus opus est | |
| partibus, a septentrione, quod ea caeli regio neque ex- | |
| claratur neque obscuratur solis cursu sed est certa in- | |
| mutabilis die perpetuo. | 15 |