| Distributio autem est copiarum locique commoda dis- | 1.2.8.1 |
| pensatio parcaque in operibus sumptus ratione temperatio. | |
| haec ita observabitur, si primum architectus ea non quae- | |
| ret, quae non poterunt inveniri aut parari nisi magno. | |
| namque non omnibus locis harenae fossiciae nec caemen- | 5 |
| torum nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est, | |
| sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes diffi- | |
| ciles sunt et sumptuosae. utendum autem est, ubi non est | |
| harena fossicia, fluviatica aut marina lota; inopiae quoque | |
| abietis aut sappinorum vitabuntur utendo cupresso, populo, | 10 |
| ulmo, pinu; reliquaque his similiter erunt explicanda. alter | 9.1 |
| gradus erit distributionis, cum ad usum patrum familiarum | |
| et ad pecuniae copiam aut ad eloquentiae dignitatem aedi- | |
| ficia apte disponentur. namque aliter urbanas domos opor- | |
| tere constitui videtur, aliter quibus ex possessionibus rusti- | 5 |
| cis influunt fructus; non item feneratoribus, aliter beatis | |
| et delicatis; potentibus vero, quorum cogitationibus res- | |
| publica gubernatur, ad usum conlocabuntur; et omnino | |
| faciendae sunt aptae omnibus personis aedificiorum dis- | |
| tributiones. | 10 |
| Partes ipsius architecturae sunt tres: aedificatio, gno- | 3.1.1 |
| monice, machinatio. aedificatio autem divisa est bipertito, | |
| e quibus una est moenium et communium operum in pu- | |
| blicis locis conlocatio, altera est privatorum aedificiorum | |
| explicatio. publicorum autem distributiones sunt tres, e | 5 |
| quibus est una defensionis, altera religionis, tertia oppor- | |
| tunitatis. defensionis est murorum turriumque et portarum | |
| ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, | |
| religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacra- | |
| rum conlocatio, opportunitatis communium locorum ad | 10 |
| usum publicum dispositio, uti portus, fora, porticus, | |
| balinea, theatra, ambulationes ceteraque, quae isdem ratio- | |
| nibus in publicis locis designantur. |