| Haec autem ita fieri debent, ut habeatur ratio firmi- | 1.3.2.1 |
| tatis, utilitatis, venustatis. firmitatis erit habita ratio, cum | |
| fuerit fundamentorum ad solidum depressio, quaque e ma- | |
| teria, copiarum sine avaritia diligens electio; utilitatis | |
| autem, <cum fuerit> emendata et sine inpeditione usus loco- | 5 |
| rum dispositio et ad regiones sui cuiusque generis apta | |
| et commoda distributio; venustatis vero, cum fuerit operis | |
| species grata et elegans membrorumque commensus iustas | |
| habeat symmetriarum ratiocinationes. | |
| In ipsis vero moenibus ea erunt principia. primum elec- | 4.1.1 |
| tio loci saluberrimi. is autem erit excelsus et non nebu- | |
| losus, non pruinosus regionesque caeli spectans neque | |
| aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabi- | |
| tur palustris vicinitas. cum enim aurae matutinae cum | 5 |
| sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae | |
| adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos | |
| cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, | |
| efficient locum pestilentem. item si secundum mare erunt | |
| moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem, non | 10 |
| erunt salubria, quod per aestatem caelum meridianum sole | |
| exoriente calescit, meridie ardet; item quod spectat ad | |
| occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere | |
| fervet. igitur mutationibus caloris et refrigerationis cor- | 2.1 |
| pora, quae in his locis sunt, vitiantur. hoc autem licet | |
| animadvertere etiam ex îs, quae non sunt animalia. in | |
| cellis enim vinariis tectis lumina nemo capit a meridie | |
| nec ab occidente, sed a septentrione, quod ea regio nullo | 5 |
| tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et in- | |
| mutabilis. ideo etiam ea granaria, quae ad solis cursum | |
| spectant, bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma, quae | |
| non in ea parte caeli ponuntur, quae est aversa a solis | |
| cursu, non diu servantur. nam semper calor cum excoquit | 3.1 |
| e rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo | |
| naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes | |
| efficit inbecillas. ut etiam in ferro animadvertimus, quod, | |
| quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore | 5 |
| percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formae fa- | |
| ciliter fabricetur; et idem, cum molle et candens refrigere- | |
| tur tinctum frigida, redurescit et restituitur in antiquam | |
| proprietatem. licet etiam considerare haec ita esse ex eo, | 4.1 |
| quod aestate non solum in pestilentibus locis sed etiam | |
| in salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla, et per | |
| hiemem etiam quae pestilentissimae sint regiones effici- | |
| antur salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur. | 5 |
| non minus etiam quae ab frigidis regionibus corpora tra- | |
| ducuntur in calidas, non possunt durare sed dissolvuntur; | |
| quae autem ex calidis locis sub septentrionum regiones | |
| frigidas, non modo non laborant inmutatione loci valetu- | |
| dinibus sed etiam confirmantur. quare cavendum esse | 5.1 |
| videtur in moenibus conlocandis ab îs regionibus, quae | |
| caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. | |
| namque <e> principiis, quae Graeci στοιχεια appellant, ut | |
| omnia, corpora sunt composita, id est e calore et umore, | 5 |
| terreno et aere, et ita mixtionibus naturali temperatura | |
| figurantur omnium animalium in mundo generatim qua- | |
| litates. ergo in quibus<vis> corporibus cum exsuperat e | 6.1 |
| principiis calor, tunc interficit dissolvitque cetera fervore. | |
| haec autem vitia efficit fervidum ab certis partibus cae- | |
| lum, cum insidit in apertas venas plus quam patitur e | |
| mixtionibus naturali temperatura corpus. item si umor | 5 |
| occupavit corporum venas inparesque eas fecit, cetera | |
| principia liquido corrupta diluuntur, et dissolvuntur com- | |
| positionibus virtutes. item haec e refrigerationibus umo- | |
| ris ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus. | |
| non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis com- | 10 |
| positio augendo aut minuendo infirmat cetera, principia | |
| terrena cibi plenitate, aer gravitate caeli. |