| Sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere, | 1.4.7.1 |
| animadvertat attendatque naturas avium et piscium et | |
| terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina tem- | |
| peraturae. aliam enim mixtionem habet genus avium, aliam | |
| piscium, longe aliter terrestrium natura. volucres minus | 5 |
| habent terreni, minus umoris, caloris temperate, aeris | |
| multum; igitur levioribus principiis compositae facilius in | |
| aeris impetum nituntur. aquatiles autem piscium naturae, | |
| quod temperatae sunt a calido plurimumque ex aeris et | |
| terreni <principiis> sunt compositae, sed umoris habent | 10 |
| oppido quam paulum, quo minus habent e principiis umo- | |
| ris in corpore, facilius in umore perdurant; itaque cum ad | |
| terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt. item | |
| terrestria, quod e principiis ab aere caloreque sunt tem- | |
| perata minusque habent terreni plurimumque umoris, quod | 15 |
| abundant umidae partes, non diu possunt in aqua vitam | |
| tueri. ergo si haec ita videntur, quemadmodum proposui- | 8.1 |
| mus, et e principiis animalium corpora composita sensu | |
| percipimus et e superationibus aut defectionibus ea la- | |
| borare dissolvique iudicamus, non dubitamus, quin dili- | |
| gentius quaeri oporteat, uti temperatissimas caeli regiones | 5 |
| eligamus, cum quaerenda fuerit in moenium conlocationi- | |
| bus salubritas. itaque etiam atque etiam veterem revo- | 9.1 |
| candam censeo rationem. maiores enim pecoribus immo- | |
| latis, quae pascebantur in îs locis, quibus aut oppida aut | |
| castra stativa constituebantur, inspiciebant iocinera, et si | |
| erant livida et vitiosa primo, alia immolabant dubitantes, | 5 |
| utrum morbo an pabuli vitio laesa essent. cum pluribus | |
| experti erant et probaverant integram et solidam naturam | |
| iocinerum ex aqua et pabulo, ibi constituebant munitiones; | |
| si autem vitiosa inveniebant, iudicio transferebant item | |
| humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in his | 10 |
| locis aquae cibique copiam, et ita transmigrabant et muta- | |
| bant regiones quaerentes omnibus rebus salubritatem. hoc | 10.1 |
| autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates ter- | |
| rae videantur, licet animadvertere et cognoscere ex agris | |
| Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen, quod est | |
| Cretae inter duas civitates Gnoson et Gortynam. dextra | 5 |
| enim et sinistra eius fluminis pascuntur pecora; sed ex his | |
| quae pascuntur proxime Gnoson si * * * quae autem | |
| ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem | |
| splenem. unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt | |
| in his locis herbam, quam pecora rodendo inminuerunt | 10 |
| lienes. ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc | |
| medicamento, quod etiam Cretenses ασπληνον vocitant. | |
| ex eo licet scire cibo atque aqua proprietates locorum | |
| naturaliter pestilentes aut salubres esse. |