| Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae pa- | 1.4.11.1 |
| ludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septen- | |
| trionem aut inter septentrionem et orientem, eaeque | |
| paludes excelsiores fuerint quam litus marinum, ratione | |
| videbuntur esse constituta. fossis enim ductis fit aquae | 5 |
| exitus ad litus, et mare tempestatibus actum in paludes | |
| redundantia motionibus concitata marisque mixtionibus | |
| non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci, quae- | |
| que de superioribus locis natando proxime litus perveniunt, | |
| inconsueta salsitudine necantur. exemplar autem huius rei | 10 |
| Gallicae paludes possunt esse, quae circum<cingunt> Alti- | |
| num, Ravennam, Aquileiam, aliaque quae in eiusmodi lo- | |
| cis municipia sunt proxima paludibus, quod his rationibus | |
| habent incredibilem salubritatem. quibus autem insiden- | 12.1 |
| tes sunt paludes et non habent exitus profluentes neque | |
| per flumina neque per fossas, uti Pomptinae, stando pute- | |
| scunt et umores graves et pestilentes in îs locis emit- | |
| tunt. item in Apulia oppidum Salpia vetus, quod Dio- | 5 |
| medes ab Troia rediens constituit sive, quemadmodum | |
| nonnulli scripserunt, Elpias Rhodius, in eiusmodi locis fu- | |
| erat conlocatum, ex quo incolae quotannis aegrotando labo- | |
| rantes aliquando pervenerunt ad M. Hostilium ab eoque | |
| publice petentes impetraverunt, ut is idoneum locum ad | 10 |
| moenia transferenda conquireret eligeretque. tunc is mo- | |
| ratus non est, sed statim rationibus doctissime quaesitis | |
| secundum mare mercatus est possessionem loco salubri | |
| ab senatuque populoque Romano petît, ut liceret trans- | |
| ferre oppidum, constituitque moenia et areas divisit num- | 15 |
| moque sestertio singulis municipibus mancipio dedit. his | |
| confectis lacum aperuit in mare et portum e lacu muni- | |
| cipio perfecit. itaque nunc Salpini quattuor milia passus | |
| progressi ab oppido veteri habitant in salubri loco. |