Cum ergo his rationibus [erit] salubritatis [moenium
|
1.5.1.1
|
conlocandorum explicatio] regiones[que] electae fuerint
|
|
fructibus ad alendam civitatem copiosae, et viarum
|
|
munitiones aut opportunitates fluminum seu per portus
|
|
marinae subvectionis habuerit ad moenia comportationes
|
5
|
expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt
|
|
facienda, uti fodiantur, si queat inveniri, ad solidum et in
|
|
solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videa-
|
|
tur, crassitudine ampliore quam parietum, qui supra ter-
|
|
ram sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima struc-
|
10
|
tura. item turres sunt proiciendae in exteriorem partem,
|
2.1
|
uti, cum ad murum hostis impetu velit adpropinquare, a
|
|
turribus dextra ac sinistra lateribus apertis telis vulnerentur.
|
|
curandumque maxime videtur, ut non facilis aditus sit ad
|
|
oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca prae-
|
5
|
cipitia et excogitandum, uti portarum itinera non sint
|
|
directa sed scaeva. namque cum ita factum fuerit, tum
|
|
dextrum latus accedentibus, quod scuto non erit tectum,
|
|
proximum erit muro. conlocanda autem oppida sunt non
|
|
quadrata nec procurrentibus angulis sed circinationibus,
|
10
|
uti hostis ex pluribus locis conspiciatur. in quibus enim
|
|
anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus
|
|
magis hostem tuetur quam civem. crassitudinem autem
|
3.1
|
muri ita faciendam censeo, uti armati homines supra obviam
|
|
venientes alius alium sine inpeditione praeterire possint,
|
|
dum in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae
|
|
quam creberrime instruantur, uti utraeque muri frontes
|
5
|
inter se, quemadmodum fibulis, his taleis conligatae aeter-
|
|
nam habeant firmitatem; namque ei materiae nec caries
|
|
nec tempestates nec vetustas potest nocere, sed ea et in
|
|
terra obruta et in aqua conlocata permanet sine vitiis
|
|
utilis sempiterno. itaque non solum in muro sed etiam
|
10
|
in substructionibus quique parietes murali crassitudine
|
|
erunt faciundi, hac ratione religati non cito vitiabuntur.
|
|
intervalla autem turrium ita sunt facienda, ut ne longius
|
4.1
|
sit alia ab alia sagittae missionis, uti, si qua oppugnetur,
|
|
tum a turribus, quae erunt dextra sinistra, scorpionibus
|
|
reliquisque telorum missionibus hostes reiciantur. etiam-
|
|
que contra interiores <partes> turrium dividendus est murus
|
5
|
intervallis tam magnis, quam erunt turres, ut itinera sint
|
|
interioribus partibus turrium contignata, neque ea ferro
|
|
fixa; hostis enim si quam partem muri occupaverit, qui
|
|
repugnabunt rescindent et, si celeriter administraverint,
|
|
non patientur reliquas partes turrium murique hostem
|
10
|
penetrare, nisi se voluerit praecipitare. turres itaque ro-
|
5.1
|
tundae aut polygonoe sunt faciendae; quadratas enim
|
|
machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo
|
|
frangunt, in rotundationibus autem uti cuneos ad centrum
|
|
adigendo laedere non possunt. item munitiones muri tur-
|
5
|
riumque aggeribus coniunctae maxime sunt tutiores, quod
|
|
neque arietes neque suffossiones neque machinae ceterae
|
|
eis valent nocere. sed non in omnibus locis est aggeris
|
6.1
|
ratio facienda, nisi quibus extra murum ex alto loco
|
|
plano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda. ita-
|
|
que in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae la-
|
|
titudinibus et altitudinibus quam amplissimis, deinde fun-
|
5
|
damentum muri deprimendum est infra alveum fossae
|
|
et id extruendum est ea crassitudine, ut opus terre-
|
|
num facile sustineatur. item interiore parte substructionis
|
7.1
|
fundamentum distans ab exteriore introrsus amplo spatio,
|
|
ita uti cohortes possint quemadmodum in acie instructae
|
|
ad defendendum supra latitudinem aggeris consistere. cum
|
|
autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta,
|
5
|
tunc inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et inte-
|
|
riori fundamento, pectinatim disposita [quemadmodum
|
|
serrae dentes solent esse] conlocentur; cum enim sic erit
|
|
factum, tunc ita oneris terreni magnitudo distributa in
|
|
parvas partes neque universa pondere premens <non> pot-
|
10
|
erit ulla ratione extrudere muri substructiones. de ipso
|
8.1
|
autem muro, e qua materia struatur aut perficiatur, ideo
|
|
non est praefiniendum, quod in omnibus locis, quas opta-
|
|
mus copias, eas non possumus habere. sed ubi sunt saxa
|
|
quadrata sive silex seu caementum aut coctus later sive
|
5
|
crudus, his erit utendum. non enim, uti Babylone abun-
|
|
dantes liquido bitumine pro calce et harena ex cocto latere
|
|
factum habent murum, sic item possunt omnes regiones
|
|
seu locorum proprietates habere tantas eiusdem generis
|
|
utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem per-
|
10
|
fectus habeatur sine vitio murus.
|
|