| Moenibus circumdatis sequuntur intra murum arearum | 1.6.1.1 |
| divisiones platearumque et angiportûm ad caeli regionem | |
| directiones. dirigentur haec autem recte, si exclusi erunt | |
| ex angiportis venti prudenter. qui si frigidi sunt, laedunt; | |
| si calidi, vitiant; si umidi, nocent. quare vitandum videtur | 5 |
| hoc vitium et avertendum, ne fiat quod in multis civita- | |
| tibus usu solet venire. quemadmodum in insula Lesbo | |
| oppidum Mytilenae magnificenter est aedificatum et ele- | |
| ganter, sed positum non prudenter. in qua civitate auster | |
| cum flat, homines aegrotant; cum corus, tussiunt; cum | 10 |
| septentrio, restituuntur in salubritatem, sed in angiportis | |
| et plateis non possunt consistere propter vehementiam | |
| frigoris. ventus autem est aeris fluens unda cum certa | 2.1 |
| motus redundantia. nascitur, cum fervor offendit umorem | |
| et impetus spiritus factionis exprimit vim flatus. id autem | |
| verum esse ex aeolis aereis licet aspicere et de latentibus | |
| caeli rationibus artificiosis rerum inventionibus divinitatis | 5 |
| exprimere veritatem. fiunt enim aeoli pilae aereae cavae,— | |
| hae habent punctum angustissimum—quae aqua infundun- | |
| tur conlocanturque ad ignem; et antequam calescant, non | |
| habent ullum spiritum, simul autem ut fervere coeperint, effi- | |
| ciunt ad ignem vehementem flatum. ita scire et iudicare licet | 10 |
| e parvo brevissimoque spectaculo de magnis et inmani- | |
| bus caeli ventorumque naturae rationibus. <venti autem | 3.1 |
| si ex habitationibus> exclusi fuerint, non solum efficient | |
| corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam si qui | |
| morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui in ceteris <mi- | |
| nus> salubribus locis habent curationes medicinae con- | 5 |
| trariae, in his propter exclusiones ventorum temperatura | |
| expeditius curabuntur. vitia autem sunt, quae difficulter | |
| curantur in regionibus, quae sunt supra scriptae, haec: | |
| gravitudo arteriace, tussis, pleuritis, pthisis, sanguinis | |
| eiectio et cetera, quae non detractionibus sed adiectioni- | 10 |
| bus curantur. haec ideo difficulter medicantur, primum | |
| quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis | |
| morbo viribus eorum aer agitatus est <molestus; namque | |
| ubi> ventorum agitationibus extenuatur, a vitiosis corpori- | |
| bus detrahit sucum et efficit ea exiliora. contra vero lenis et | 15 |
| crassus aer, qui perflatus non habet neque crebras redun- | |
| dantias, propter inmotam stabilitatem adiciendo ad mem- | |
| bra eorum alit eos et reficit, qui in his sunt inpliciti | |
| morbis. |