| Nonnullis placuit esse ventos quattuor: ab oriente aequi- | 1.6.4.1 |
| noctiali solanum, a meridie austrum, ab occidente aequi- | |
| noctiali favonium, ab septentrionali septentrionem. sed | |
| qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, | |
| maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exem- | 5 |
| plum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon | |
| et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum | |
| imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, | |
| supraque eam turrim metam marmoream perfecit et in- | |
| super Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam | 10 |
| porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumage- | |
| retur et semper contra flatum consisteret supraque ima- | |
| ginem flantis venti indicem virgam teneret. itaque sunt | 5.1 |
| conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno | |
| eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno | |
| africus, inter favonium et septentrionem caurus, quem | |
| plures vocant corum, inter septentrionem et solanum | 5 |
| aquilo. hoc modo videtur esse expressum, uti pateat | |
| numerus et nomina et partes, unde flatus certi ventorum | |
| spirent. quod cum ita exploratum habeatur, ut invenian- | |
| tur regiones et ortus eorum, sic erit ratiocinandum. con- | 6.1 |
| locetur ad libellam marmoreum amusium mediis moenibus, | |
| aut locus ita expoliatur ad regulam et libellam, ut amu- | |
| sium non desideretur, supraque eius loci centrum medium | |
| conlocetur aeneus gnomon, [indagator umbrae] qui graece | 5 |
| σκιοθηρης dicitur. huius antemeridiana circiter hora quinta | |
| sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto signanda, | |
| deinde circino diducto ad punctum, quod est gnomonis | |
| umbrae longitudinis signum, ex eoque a centro circum- | |
| agenda linea rotundationis. itemque observanda postmeri- | 10 |
| diana istius gnomonis crescens umbra, et cum tetigerit | |
| circinationis lineam et fecerit parem antemeridianae um- | |
| brae postmeridianam, signanda puncto. ex his duobus | 7.1 |
| signis circino decusatim describendum, et per decusa- | |
| tionem et medium centrum linea perducenda ad extremum, | |
| ut habeatur meridiana et septentrionalis regio. tum postea | |
| sumenda est sexta decima pars circinationis lineae totius | 5 |
| rotundationis, centrumque conlocandum in meridiana | |
| linea, qua tangit circinationem, et signandum dextra ac | |
| sinistra in circinatione et meridiana et septentrionali parte. | |
| tunc ex signis his quattuor per centrum medium decusatim | |
| lineae ab extremis ad extremas circinationes perducendae. | 10 |
| ita austri et septentrionis habebitur octavae partis desi- | |
| gnatio. reliquae partes dextra ac sinistra tres et tres | |
| aequales his distribuendae sunt, in tota rotundatione ut | |
| aequales divisiones octo ventorum designatae sint in de- | |
| scriptione. tum per angulos inter duas ventorum regiones | 15 |
| et platearum et angiportorum videntur deberi dirigi de- | |
| scriptiones. his enim rationibus et ea divisione exclusa erit | 8.1 |
| ex habitationibus et vicis ventorum vis molesta. cum enim | |
| plateae contra directos ventos erunt conformatae, ex aperto | |
| caeli spatio impetus ac flatus frequens conclusus in fauci- | |
| bus angiportorum vehementioribus viribus pervagabitur. | 5 |
| quas ob res convertendae sunt ab regionibus ventorum | |
| directiones vicorum, uti advenientes ad angulos insularum | |
| frangantur repulsique dissipentur. |