| Fortasse mirabuntur î, qui multa ventorum nomina | 1.6.9.1 |
| noverunt, quod a nobis expositi sunt tantum octo esse | |
| venti. si autem animadverterint orbis terrae circumitionem | |
| per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex in- | |
| clinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathe- | 5 |
| maticis et geometricis methodis esse inventam ducentorum | |
| quinquaginta duûm milium stadiûm, quae fiunt passus | |
| trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem | |
| octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens non- | |
| genta triginta septem milia et passus quingenti, non debe- | 10 |
| bunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando | |
| inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus | |
| faciat. itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et | 10.1 |
| altanus flare solet, <circa> africum libonotus et subve- | |
| sperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, | |
| ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias | |
| et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, | 5 |
| circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero | |
| medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus. | |
| sunt autem et alia plura nomina flatusque ventorum e locis | |
| aut fluminibus aut montium procellis tracta. praeterea | 11.1 |
| aurae matutinae, qua sol, cum emergit, de subterranea | |
| parte versando pulsat aeris umorem et [impetu] scandendo | |
| praeurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus. qui | |
| cum exorto sole permanserunt, euri venti tenent partes, | 5 |
| et ea re, quod ex auris procreatur, ab Graecis ευρος vide- | |
| tur esse appellatus, crastinusque dies propter auras matu- | |
| tinas αυριον fertur esse vocitatus. sunt autem nonnulli, | |
| qui negant Eratosthenem potuisse veram mensuram orbis | |
| terrae colligere. quae sive est certa sive non vera, non | 10 |
| potest nostra scriptura non veras habere terminationes | |
| regionum, unde spiritus ventorum oriuntur. ergo si ita | 12.1 |
| est, tantum erit, uti non certam mensurae rationem sed | |
| aut maiores impetus aut minores habeant singuli venti. |