| Quae figurata conformataque sunt siderum in mundo | 9.5.4.1 |
| simulacra, natura divinaque mente designata, ut Demo- | |
| crito physico placuit, exposui, sed tantum ea, quorum | |
| ortus et occasus possumus animadvertere et oculis con- | |
| tueri. namque uti septentriones circum axis cardinem ver- | 5 |
| santes non occidunt neque sub terram subeunt, sic circa | |
| meridianum cardinem, qui est propter inclinationem mundi | |
| subiectus terrae, sidera versabunda latentiaque non habent | |
| egressus orientis supra terram. itaque eorum figurationes | |
| propter obstantiam terrae non sunt notae. huius autem | 10 |
| rei index est stella Canopi, quae his regionibus est ignota, | |
| renuntiant autem negotiatores, qui ad extremas Aegypti | |
| regiones proximasque ultimis finibus terrae terminationes | |
| fuerunt. | |
| De mundi circa terram pervolitantia duodecimque si- | 6.1.1 |
| gnorum ex septentrionali meridianaque parte siderum | |
| dispositione, ut sit perspecta, docui. namque ex ea mundi | |
| versatione et contrario solis per signa cursu gnomonum- | |
| que aequinoctialibus umbris analemmatorum inveniuntur | 5 |
| descriptiones. cetera ex astrologia, quos effectus habeant | 2.1 |
| signa xii, stellae v, sol, luna ad humanae vitae rationem, | |
| Chaldaeorum ratiocinationibus est concedendum, quod pro- | |
| pria est eorum genethlialogiae ratio, uti possint ante facta | |
| et futura ex ratiocinationibus astrorum explicare. eorum | 5 |
| autem inventiones reliquerunt inque <ea re> sollertia acumi- | |
| nibusque fuerunt magnis, qui ab ipsa natione Chaldaeorum | |
| profluxerunt. primusque Berosus in insula et civitate Coo | |
| consedit ibique aperuit disciplinam, post ei studens Anti- | |
| pater iterumque Athenodorus, qui etiam non e nascentia | 10 |
| sed ex conceptione genethlialogiae rationes explicatas re- | |
| liquit. de naturalibus autem rebus Thales Milesius, Ana- | 3.1 |
| xagoras Clazomenius, Pythagoras Samius, Xenophanes | |
| Colophonius, Democritus Abderites rationes, quibus e re- | |
| bus natura rerum gubernaretur quemadmodum quaeque | |
| effectus habeat, excogitatas reliquerunt. quorum inventa | 5 |
| secuti siderum <ad ortus> et occasus tempestatum signi- | |
| ficatus Eudoxus, Euctemon, Callippus, Meto, Philippus, | |
| Hipparchus, Aratus ceterique ex astrologia parapegmato- | |
| rum disciplinis invenerunt et eas posteris explicatas reli- | |
| querunt. quorum scientiae sunt hominibus suspiciendae, | 10 |
| quod tanta cura fuerunt, ut etiam videantur divina mente | |
| tempestatium significatus post futuros ante pronuntiare. | |
| quas ob res haec eorum curis studiisque sunt concedenda. |