| Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum | 9.4.6.13 |
| et septentrionum sidera in caelo disposita, dixi [esse]; | |
| nunc explicabo, quae ad sinistram orientis meridianisque | 15 |
| partibus ab natura sunt distributa. | |
| Primum sub capricorno subiectus piscis austrinus cau- | 5.1.1 |
| dam prospiciens ceti. ab eo ad sagittarium locus est | |
| inanis. turibulum sub scorpionis aculeo. centauri priores | |
| partes proximae sunt librae et scorpioni. tenet in manibus | |
| simulacrum, id quod bestiam astrorum periti nominaverunt. | 5 |
| virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen | |
| stellarum intortus succingit, regione cancri erigens rostrum, | |
| ad leonem medioque corpore sustinens craterem ad manum- | |
| que virginis caudam subiciens. in qua inest corvus; quae | |
| sunt autem supra scapulas, peraeque sunt lucentia ad anguis | 2.1 |
| inferius ventris. sub caudam subiectus est centaurus. iuxta | |
| cratera et leonem navis est, quae nominatur Argo, cuius | |
| prora obscuratur, sed malus et quae sunt circa guberna- | |
| cula eminentia videntur, ipsaque navicula et puppis per | 5 |
| summam caudam cani iungitur. geminos autem minusculus | |
| canis sequitur contra anguis caput. maior item sequitur | |
| minorem. Orion vero transversus est subiectus, pressus | |
| ungula tauri, manu laeva <pellem> tenens, clavam altera | |
| ad geminos tollens. apud eius vero basim canis parvo | 3.1 |
| intervallo insequens leporem. arieti et piscibus cetus est | |
| subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus dispo- | |
| sita est tenuis fusio stellarum, quae graece vocitantur | |
| αρπεδοναι. magnoque intervallo introrsus pressus nodus | 5 |
| serentium attingit summam ceti cristam [esse fuit]. per | |
| speciem stellarum flumen profluit, initium fontis capiens | |
| a laevo pede Orionis. quae vero ab aquario fundi memo- | |
| ratur aqua, profluit inter piscis austrini caput et cau- | |
| dam ceti. | 10 |