| Nunc de ceteris sideribus, quae sunt dextra ac sinistra | 9.3.3.14 |
| zonam signorum meridiana septentrionalique parte mundi | 15 |
| stellis disposita figurataque, dicam. namque septentrio, | 4.1.1 |
| quem Graeci nominant αρκτον sive ελικην, habet post se | |
| conlocatum custodem. ab eo non longe conformata est | |
| virgo, cuius supra umerum dextrum lucidissima stella | |
| nititur, quam nostri provindemiatorem, Graeci προτρυγητην | 5 |
| vocant; candens autem magis spica eius est colorata. | |
| item alia contra est stella media genuorum custodis arcti: | |
| qui arcturus dicitur est ibi dedicatus. e regione capitis | 2.1 |
| septentrionis transversus ad pedes geminorum auriga stat | |
| in summo cornu tauri—ita quae in summo cornu laevo | |
| est, aurigae pedis una tenet partem stella—et adplicantur | |
| aurigae manui haedi, capra laevo umero. tauri quidem et | 5 |
| arietis insuper Perseus—dexterioribus subter currentis | |
| basem vergiliis, at sinisterioribus caput arietis—et manu | |
| dextra innitens Cassiepiae simulacro, laeva supra tauri tenet | |
| gorgoneum, ad summum caput subiciens Andromedae pe- | |
| dibus. item pisces supra Andromedam ex aequis [ventris] | 3.1 |
| ex aequisque sunt supra spinam equi, cuius ventris luci- | |
| dissima stella finit ventrem equi et caput Andromedae. | |
| manus Andromedae dextra supra Cassiepiae simulacrum | |
| est constituta, laeva <supra> aquilonalem piscem. item | 5 |
| aquarii supra equi caput est. equi ungulae attingunt | |
| aquarii <e regione volucrem. inter Cepheum et Andro- | |
| medae> genua Cassiepia media est dedicata. capricorni | |
| supra in altitudinem aquila et delphinus. secundum eos | |
| est sagitta. ab ea autem <non longe> volucris, cuius | 10 |
| pinna dextra Cephei manum attingit et sceptrum, laeva | |
| supra Cassiepiae innititur. sub avis cauda pedes equi | |
| sunt subiecti. inde sagittarii, scorpionis, librae insuper | 4.1 |
| serpens summo rostro coronam tangit. eum medium ophi- | |
| uchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans | |
| mediam frontem scorpionis. a parte ophiuchi capitis non | |
| longe positum est caput eius, qui dicitur nisus in genibus. | 5 |
| eorum autem faciliores sunt capitum vertices ad cogno- | |
| scendum, quod non obscuris stellis sunt conformati. pes | 5.1 |
| ingeniculati adit fulcitve capitis tempus serpentis, cuius | |
| per vipereos flexus minor arctorum, qui septentriones di- | |
| cuntur, inplicatur. delphinum contra volucris rostro est pro- | |
| posita lyra. inter umeros custodis et geniculati corona est | 5 |
| ordinata. in septentrionali vero circulo duae positae sunt | |
| arctoe scapularum <e regione> dorsis inter se compositae | |
| et pectoribus aversae. e quibus minor κυνοσουρα, maior | |
| ελικη a Graecis appellatur. earumque capita inter se dispi- | |
| cientia sunt constituta, caudae capitibus earum adversae | 10 |
| contra dispositae figurantur; utrarumque enim superando | |
| eminent. in summo per caudas earum [esse dicitur] item | 6.1 |
| serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet | |
| contra caput maioris septentrionis; namque qua est pro- | |
| xume draconem, circum <polum> caput eius involvitur. ima | |
| vero circum cynosurae caput iniecta est flexu porrectaque | 5 |
| proxime eius pedes. haec autem intorta replicataque se | |
| attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa | |
| rostrum et capitis tempus dextrum * * * item supra | |
| caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum ca- | |
| cumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus. | 10 |
| insuper arietis signum septentrionis †autem minoris et | |
| Cassiepiae simulacri complures sunt stellae confusae. |