| Uti autem Aristarchus Samius mathematicus vigore | 9.2.3.1 |
| magno rationes varietatis disciplinis de eadem <re> reliquit, | |
| exponam. non enim latet lunam <non> suum propriumque | |
| habere lumen, sed esse uti speculum et ab solis impetu | |
| recipere splendorem. namque luna de septem astris cir- | 5 |
| culum proximum terrae in cursibus minimum pervagatur. | |
| ita quot mensibus sub rotam solis radiosque uno die, ante- | |
| quam praeterit, latens obscuratur. cum est cum sole, nova | |
| vocatur. postero autem die, quo numeratur secunda, prae- | |
| teriens ab sole visitationem facit tenuem extremae rotun- | 10 |
| dationis. cum triduum recessit ab sole, crescit et plus | |
| inluminatur. cotidie vero discedens cum pervenit ad diem | |
| septimum, distans a sole occidente circiter medias caeli | |
| regiones, dimidia lucet, et eius quae ad solem pars spectat, | |
| ea est inluminata. quarto autem decumo die, cum in dia- | 4.1 |
| metro spatio totius mundi absit ab sole, perficitur plena | |
| et oritur, cum sol sit ad occidentem, ideo quod totum | |
| spatium mundi distans consistit contra et impetu solis | |
| totius orbis in se recipit splendorem. septumo decumo | 5 |
| die cum sol oriatur, ea pressa est ad occidentem. vicen- | |
| simo et altero die cum sol est exortus, luna tenet circiter | |
| caeli medias regiones, et id quod spectat ad solem, id | |
| habet lucidum reliquis obscura. item cotidie cursum fa- | |
| ciendo circiter octavo et vicensimo die subit sub radios | 10 |
| solis, et ita menstruas perficit rationes. | |
| Nunc, ut in singulis mensibus sol signa pervadens auget | |
| et minuit dierum et horarum spatia, dicam. namque cum | 3.1.1 |
| arietis signum iniit et partem octavam pervagatur, per- | |
| ficit aequinoctium vernum. cum progreditur ad caudam | |
| tauri sidusque vergiliarum, e quibus eminet dimidia pars | |
| prior tauri, in maius spatium mundi quam dimidium pro- | 5 |
| currit procedens ad septentrionalem partem. e tauro cum | |
| ingreditur in geminos exorientibus vergiliis, magis crescit | |
| supra terram et auget spatia dierum. deinde <e> geminis | |
| cum iniit ad cancrum, qui brevissimum tenet caeli spa- | |
| tium, cum pervenit in partem octavam, perficit solstitiale | 10 |
| tempus, et peragens pervenit ad caput et pectus leonis, | |
| quod eae partes cancro sunt attributae. e pectore autem | 2.1 |
| leonis et finibus cancri solis exitus percurrens reliquas | |
| partes leonis inminuit diei magnitudinem et circinationis | |
| reditque in geminorum aequalem cursum. tunc vero a leone | |
| transiens in virginem progrediensque ad sinum vestis eius | 5 |
| contrahit circinationem et aequat ad eam, quam taurus | |
| habet, cursus rationem. e virgine autem progrediens per | |
| sinum, qui sinus librae partes habet primas, in librae | |
| parte viii perficit aequinoctium autumnale; qui cursus | |
| aequat eam circinationem, quae fuerat in arietis signo. | 10 |
| scorpionem autem cum sol ingressus fuerit occidentibus | 3.1 |
| vergiliis, minuit progrediens meridianas partes longi- | |
| tudines dierum. e scorpione cum percurrendo init in | |
| sagittarium ad femina eius, contractiorem diurnum per- | |
| volat cursum. cum autem incipit a feminibus sagittarii, | 5 |
| quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam, | |
| brevissimum caeli percurrit spatium. ex eo a brevitate | |
| diurna bruma ac dies brumales appellantur. e capricorno | |
| autem transiens in aquarium adauget et aequat sagittarii | |
| longitudine diei spatium. ab aquario cum ingressus est | 10 |
| in pisces favonio flante, scorpionis comparat aequalem | |
| cursum. ita sol ea signa circum pervagando certis tem- | |
| poribus auget aut minuit dierum et horarum spatia. |