| Esse autem alias stellas temperatas, alias ferventes, | 9.1.16.1 |
| etiamque frigidas haec esse causa videtur, quod omnis | |
| ignis in superiora loca habet scandentem flammam. ergo | |
| sol aethera, qui est supra se, radiis exurens efficit can- | |
| dentem, in quibus locis habet cursum Martis stella; itaque | 5 |
| fervens ab ardore solis efficitur. Saturni autem, quod | |
| est proxima extremo mundo tangit<que> congelatas caeli | |
| regiones, vehementer est frigida. ex eo Iovis, cum inter | |
| utriusque circumitiones habeat cursum, a refrigeratione | |
| caloreque earum medio convenientes temperatissimosque | 10 |
| habere videtur effectus. | |
| De zona xii signorum et septem astrorum contrario | |
| opere ac cursu, quibus rationibus et numeris transeunt e | |
| signis in signa, et circumitum eorum, uti a praeceptoribus | |
| accepi, exposui; nunc de crescenti lumine lunae deminu- | 15 |
| tioneque, uti traditum est nobis a maioribus, dicam. | |
| Berosus, qui ab Chaldaeorum civitate sive natione pro- | 2.1.1 |
| gressus in Asia etiam disciplinam Chaldaicam patefecit, | |
| ita est professus: pilam esse ex dimidia parte candentem, | |
| reliqua habere caeruleo colore. cum autem cursum iti- | |
| neris sui peragens subierit sub orbem solis, tunc eam | 5 |
| radiis et impetu caloris corripi convertique candentem | |
| propter eius proprietatem luminis ad lumen. cum autem | |
| ea vocata ab solis orbi superiora spectent, tunc inferiorem | |
| partem eius, quod candens non sit, propter aeris simili- | |
| tudinem obscuram videri. cum ad perpendiculum ea sit | 10 |
| ad eius radios, totum lumen ad superiorem speciem reti- | |
| neri, et tunc eam vocari primam. cum praeteriens vadat | 2.1 |
| ad orientis caeli partes, relaxari ab impetu solis extre- | |
| mamque eius partem candentiae oppido quam tenui linea | |
| ad terram mittere splendorem, et ita ex eo eam secundam | |
| vocari. cotidiana autem versationis remissione tertiam, | 5 |
| quartam in dies numerari. septimo die, <cum> sol sit ad | |
| occidentem, luna autem inter orientem et occidentem me- | |
| dias caeli teneat regiones, quod dimidia parte caeli spatio | |
| distet a sole, item dimidiam candentiae conversam habere | |
| ad terram. inter solem vero et lunam cum distet totum | 10 |
| mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad | |
| occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam | |
| xiiii die plena rota totius orbis mittere splendorem, reli- | |
| quosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris | |
| mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire | 15 |
| sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere | |
| rationes. |