| Fortasse desiderabitur, quid ita sol quinto a se signo | 9.1.13.1 |
| potius quam secundo aut tertio, quae sunt propiora, facit | |
| in his fervoribus retentiones. ergo, quemadmodum id fieri | |
| videatur, exponam. eius radii in mundo uti trigoni pari- | |
| bus lateribus formae lineationibus extenduntur. id autem | 5 |
| nec plus nec minus est ad quintum ab eo signo. igitur si | |
| radii per omnem mundum fusi circinationibus vagarentur | |
| neque extentionibus porrecti ad trigoni formam linearen- | |
| tur, propiora flagrarent. id autem etiam Euripides, Grae- | |
| corum poeta, animadvertisse videtur. ait enim, quae lon- | 10 |
| gius a sole essent, haec vehementius ardere, propiora vero | |
| eum temperata habere. itaque scribit in fabula Phaethonte | |
| sic: καιει τα πορρω, ταγγυθεν δ’ ευκρατ’ εχει. si ergo | 14.1 |
| res et ratio et testimonium poetae veteris id ostendit, | |
| non puto aliter oportere iudicari, nisi quemadmodum de | |
| ea re supra scriptum habemus. | |
| Iovis autem inter Martis et Saturni circinationem cur- | 5 |
| rens maiorem quam Mars, minorem quam Saturnus per- | |
| volat cursum. item reliquae stellae, quo maiore absunt | |
| spatio ab extremo caelo proxumamque habent terrae cir- | |
| cinationem, celerius <pervagari> videntur, quod quaecum- | |
| que earum minorem circinationem peragens saepius subiens | 10 |
| praeterit superiorem. quemadmodum, si in rota, qua figuli | 15.1 |
| utuntur, inpositae fuerint septem formicae canalesque | |
| totidem in rota facti sint circum centrum imo adcrescentes | |
| ad extremum, in quibus hae cogantur circinationem facere, | |
| verseturque rota in alteram partem, necesse erit eas contra | 5 |
| rotae versationem nihilominus adversus itinera perficere, | |
| et quae proximum centrum habuerit, celerius pervagari, | |
| quaeque extremum orbem rotae peragat, etiamsi aeque | |
| celeriter ambulet, propter magnitudinem circinationis multo | |
| tardius perficere cursum: similiter astra nitentia contra | 10 |
| mundi cursum suis itineribus perficiunt circumitum, sed | |
| caeli versatione redundationibus referuntur cotidiana tem- | |
| poris circumlatione. |