| Ea autem sunt divina mente comparata habentque | 9.1.1.1 |
| admirationem magnam considerantibus, quod umbra gno- | |
| monis aequinoctialis alia magnitudine est Athenis, alia | |
| Alexandriae, alia Romae, non eadem Placentiae ceterisque | |
| orbis terrarum locis. itaque longe aliter distant descri- | 5 |
| ptiones horologiorum locorum mutationibus. umbrarum | |
| enim aequinoctialium magnitudinibus designantur analem- | |
| matorum formae, e quibus perficiuntur ad rationem loco- | |
| rum et umbrae gnomonum horarum descriptiones. ανα- | |
| λημμα est ratio conquisita solis cursu et umbrae crescentis | 10 |
| ad brumam observatione inventa, e qua per rationes archi- | |
| tectonicas circinique descriptiones est inventus effectus | |
| in mundo. mundus autem est omnium naturae rerum | 2.1 |
| conceptio summa caelumque sideribus et stellarum cursi- | |
| bus conformatum. id volvitur continenter circum terram | |
| atque mare per axis cardines extremos. namque in his | |
| locis naturalis potestas ita architectata est conlocavitque | 5 |
| cardines tamquam centra, unum a terra inmani <spatio> | |
| in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, | |
| alterum trans contra sub terra in meridianis partibus, ibi- | |
| que circum eos cardines orbiculos circum centra uti in | |
| torno perfecit, qui graece πολοι nominantur, per quos | 10 |
| pervolitat sempiterno caelum. ita media terra cum mari | |
| centri loco naturaliter est conlocata. his natura dispositis | 3.1 |
| ita, uti septentrionali parte a terra excelsius habeat alti- | |
| tudinem centrum, in meridiana autem parte in inferiori- | |
| bus locis subiectum a terra obscuretur, tunc etiam per | |
| medium transversa et inclinata in meridiem [circuli de] | 5 |
| lata zona xii signis est conformata. eorum species stellis | |
| dispositis xii partibus peraequatis exprimit depictam ab | |
| natura figurationem. itaque lucentia cum mundo reliquis- | |
| que sideribus ornatu circum terram mareque pervolantia | |
| cursus perficiunt ad caeli rotunditatem. omnia autem | 4.1 |
| visitata et invisitata temporum necessitate sunt constituta. | |
| ex quis sex signa numero supra terram cum caelo per- | |
| vagantur, cetera sub terram subeuntia ab eius umbra ob- | |
| scurantur. sex autem ex his semper supra terram nitun- | 5 |
| tur. quanta pars enim novissimi signi depressione coacta | |
| versatione subiens sub terram occultatur, tantundem eius | |
| contraria e conversationis necessitate suppressa rotatione | |
| circumacta trans locis patentibus ex obscuris egreditur ad | |
| lucem; namque vis una et necessitas utrimque simul orien- | 10 |
| tem et occidentem perficit. ea autem signa cum sint | 5.1 |
| numero xii partesque duodecumas singula possideant mundi | |
| versenturque ab oriente ad occidentem continenter, tunc | |
| per ea signa contrario cursu luna, stella Mercurii, Veneris, | |
| ipse sol itemque Martis et Iovis et Saturni ut per graduum | 5 |
| ascensionem percurrentes alius alia circumitionis magni- | |
| tudine ab occidente ad orientem in mundo pervagantur. | |
| luna die octavo et vicesimo et amplius circiter hora caeli | |
| circumitionem percurrens, ex quo signo coeperit ire, ad id | |
| signum revertendo perficit lunarem mensem. sol autem | 6.1 |
| signi spatium, quod est duodecuma pars mundi, mense | |
| vertente vadens transit; ita xii mensibus xii signorum | |
| intervalla pervagando cum redit ad id signum, unde coe- | |
| perit, perficit spatium vertentis anni. ex eo, quem circulum | 5 |
| luna terdecies in xii mensibus percurrit, eum sol eisdem | |
| mensibus semel permetitur. Mercurii autem et Veneris | |
| stellae circa solis radios uti per centrum eum itineribus | |
| coronantes regressus retrorsus et retardationes faciunt, | |
| etiam stationibus propter eam circinationem morantur in | 10 |
| spatiis signorum. id autem ita esse maxime cognoscitur | 7.1 |
| ex Veneris stella, quod ea, cum solem sequatur, post oc- | |
| casum eius apparens in caelo clarissimeque lucens vespe- | |
| rugo vocitatur, aliis autem temporibus eum antecurrens | |
| et oriens ante lucem lucifer appellatur. ex eoque nonnum- | 5 |
| quam plures dies in <uno> signo commorantur, alias ce- | |
| lerius ingrediuntur in alterum signum. itaque quod non | |
| aeque peragunt numerum dierum in singulis signis, quan- | |
| tum sunt moratae prius, transiliendo celerioribus itineri- | |
| bus perficiunt iustum cursum. ita efficitur, uti, quod de- | 10 |
| morentur in nonnullis signis, nihilominus, cum eripiant | |
| se ab necessitate morae, celeriter consequantur iustam | |
| circumitionem. iter autem in mundo Mercurii stella ita | 8.1 |
| pervolitat, uti trecentesimo et sexagensimo die per signo- | |
| rum spatia currens perveniat ad id signum, ex quo priore | |
| circumlatione coepit facere cursum, et ita peraequatur | |
| eius iter, ut circiter tricenos dies in singulis signis habeat | 5 |
| numeri rationem. Veneris autem, cum est liberata ab in- | 9.1 |
| peditione radiorum solis, xxx diebus percurrit signi spatium. | |
| quod minus quadragenos dies in singulis signis patitur, | |
| cum stationem fecerit, restituit eam summam numeri in | |
| uno signo morata. ergo totam circinationem in caelo | 5 |
| quadringentesimo et octogensimo et quinto die permensa | |
| iterum init signum, ex quo signo prius iter facere coepit. | |
| Martis vero circiter sexcentesimo octogensimo tertio si- | 10.1 |
| derum spatia pervagando pervenit eo, ex quo initium fa- | |
| ciendo cursum fecerat ante, et in quibus signis celerius | |
| percurrit, cum stationem fecit, explet dierum numeri ra- | |
| tionem. Iovis autem placidioribus gradibus scandens contra | 5 |
| mundi versationem, circiter ccclx diebus singula signa | |
| permetitur, et consistit post annum xi et dies cccxiii et | |
| redit in id signum, in quo ante xii annos fuerat. Saturni | |
| vero, mensibus undetriginta et amplius paucis diebus per- | |
| vadens per signi spatium, anno nono et vicensimo et cir- | 10 |
| citer diebus clx, in quo ante tricensimo fuerat anno, in | |
| id restituitur, ex eoque, quo minus ab extremo distat mundo, | |
| tanto maiorem circinationem rotae percurrendo tardior | |
| videtur esse. ei autem, qui supra solis iter circinationes | 11.1 |
| peragunt, maxime cum in trigono fuerint, quod is inierit, | |
| tum non progrediuntur, sed regressus facientes morantur, | |
| doneque [cum idem] sol de eo trigono in aliud signum | |
| transitionem fecerit. id autem nonnullis sic fieri placet, | 5 |
| quod aiunt solem, cum longius absit abstantia quadam, non | |
| lucidis itineribus errantia per ea sidera obscuritatis mora- | |
| tionibus inpedire. nobis vero id non videtur. solis enim | |
| splendor perspicibilis et patens sine ullis obscurationibus | |
| est per omnem mundum, ut etiam nobis appareant, cum | 10 |
| faciant eae stellae regressus et morationes. ergo si tantis | |
| intervallis nostra species potest id animadvertere, quid | |
| ita divinitatibus splendoribusque astrorum iudicamus ob- | |
| scuritates obici posse? ergo potius ea ratio nobis con- | 12.1 |
| stabit, quod, fervor quemadmodum omnes res evocat et | |
| ad se ducit, ut etiam fructus e terra surgentes in altitu- | |
| dinem per calorem videmus, non minus aquae vapores a | |
| fontibus ad nubes per arcus excitari, eadem ratione solis | 5 |
| impetus vehemens radiis trigoni forma porrectis inse- | |
| quentes stellas ad se perducit et ante currentes veluti | |
| refrenando retinendoque non patitur progredi, sed ad se | |
| regredi in alterius trigoni signum [esse]. |