| Transferatur mens ad Archytae Tarentini et Erato- | 9.pr.13.1 |
| sthenis Cyrenaei cogitata; hi enim multa et grata a | |
| mathematicis rebus hominibus invenerunt. itaque cum in | |
| ceteris inventionibus fuerint grati, in eius rei cogitationibus | |
| maxime sunt suspecti. alius enim alia ratione explica- | 5 |
| verunt, quod Delo imperaverat responsis Apollo, uti arae | |
| eius, quantum haberent pedum quadratorum, id duplica- | |
| rentur, et ita fore uti, qui essent in ea insula, tunc re- | |
| ligione liberarentur. itaque Archytas cylindrorum descri- | 14.1 |
| ptionibus, Eratosthenes organica mesolabi ratione idem | |
| explicaverunt. cum haec sint tam magnis doctrinarum iu- | |
| cunditatibus animadversa et cogamur naturaliter inven- | |
| tionibus singularum rerum considerantes effectus moveri, | 5 |
| multas res attendens admiror etiam Democriti de rerum | |
| natura volumina et eius commentarium, quod inscribitur | |
| χειροκμητων, †in quo etiam utebatur anulo signaretur | |
| amolcie est expertus. | |
| Ergo eorum virorum cogitata non solum ad mores | 15.1 |
| corrigendos, sed etiam ad omnium utilitatem perpetuo sunt | |
| praeparata, athletarum autem nobilitates brevi spatio | |
| cum suis corporibus senescunt. itaque neque cum maxime | |
| sunt florentes neque posteritati hi, quemadmodum sapien- | 5 |
| tium cogitata hominum vitae, prodesse possunt. cum vero | 16.1 |
| neque moribus neque institutis scriptorum praestantibus | |
| tribuantur honores, ipsae [autem] per se mentes aeris alti- | |
| ora prospicientes memoriarum gradibus ad caelum elatae | |
| aevo inmortali non modo sententias sed etiam figuras | 5 |
| eorum posteris cogunt esse notas. itaque, qui litterarum | |
| iucunditatibus instinctas habent mentes, non possunt non | |
| in suis pectoribus dedicatum habere, sicuti deorum, sic | |
| Ennii poetae simulacrum; Accii autem carminibus qui stu- | |
| diose delectantur, non modo verborum virtutes sed etiam | 10 |
| figuram eius videntur secum habere praesentem [esse]. | |
| item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio | 17.1 |
| videbuntur velut coram de rerum natura disputare, de | |
| arte vero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum | |
| Varrone conferent sermonem de lingua latina, non minus | |
| etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus multa | 5 |
| deliberantes secretos cum his videbuntur habere sermones, | |
| et ad summam sapientium scriptorum sententiae corpori- | |
| bus absentibus vetustate florentes cum insunt inter con- | |
| silia et disputationes, maiores habent, quam praesentium | |
| sunt, auctoritates omnes. itaque, Caesar, his auctoribus | 18.1 |
| fretus sensibus eorum adhibitis et consiliis ea volumina | |
| conscripsi, et prioribus septem de aedificiis, octavo de aquis, | |
| in hoc de gnomonicis rationibus, quemadmodum de radiis | |
| solis in mundo sunt per umbras gnomonis inventae qui- | 5 |
| busque rationibus dilatentur aut contrahantur, explicabo. |