| Archimedis vero cum multa miranda inventa et varia | 9.pr.9.1 |
| fuerint, ex omnibus etiam infinita sollertia id, quod ex- | |
| ponam, videtur esse expressum. nimirum Hiero enim Syra- | |
| cusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum | |
| auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam | 5 |
| fano constituisset ponendam, manupretio locavit faciendam | |
| et aurum ad sacomam adpendit redemptori. is ad tempus | |
| opus manu factum subtiliter regi adprobavit et ad sacomam | |
| pondus coronae visus est praestitisse. posteaquam indi- | 10.1 |
| cium est factum dempto auro tantundem argenti in id | |
| coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se con- | |
| temptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum re- | |
| prehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de | 5 |
| eo cogitationem. tunc is, cum haberet eius rei curam, | |
| casu venit in balineum, ibique cum in solium descenderet, | |
| animadvertit, quantum corporis sui in eo insideret, tantum | |
| aquae extra solium effluere. idque cum eius rei rationem | |
| explicationis ostendisset, non est moratus, sed exsiluit | 10 |
| gaudio motus de solio et nudus vadens domum <uni>versis | |
| significabat clara voce invenisse, quod quaereret; nam | |
| currens identidem graece clamabat ευρηκα ευρηκα. tum | 11.1 |
| vero ex eo inventionis ingressu duas fecisse dicitur massas | |
| aequo pondere, quo etiam fuerat corona, unam ex auro et | |
| alteram ex argento. cum ita fecisset, vas amplum ad | |
| summa labra implevit aquae, in quo demisit argenteam | 5 |
| massam. cuius quanta magnitudo in vasum depressa est, | |
| tantum aquae effluxit. ita exempta massa quanto minus | |
| factum fuerat, refudit sextario mensus, ut eodem modo, | |
| quo prius fuerat, ad labra aequaretur. ita ex eo invenit, | |
| quantum pondus argenti ad certam aquae mensuram re- | 10 |
| sponderet. cum id expertus esset, tum auream massam | 12.1 |
| similiter pleno vaso demisit et ea exempta, eadem ratione | |
| mensura addita invenit ex aquae numero sextantum minore, | |
| quanto minus magno corpore eodem pondere auri massa | |
| esset quam argenti. postea vero repleto vaso in eadem | 5 |
| aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae defluxisse in | |
| corona quam in aurea eodem pondere massa, et ita ex eo, | |
| quod fuerat plus aquae in corona quam in massa, ratio- | |
| cinatus reprehendit argenti in auro mixtionem et mani- | |
| festum furtum redemptoris. | 10 |