| Hemicyclium excavatum ex quadrato ad enclimaque | 9.8.1.1 |
| succisum Berosus Chaldaeus dicitur invenisse; scaphen | |
| sive hemisphaerium Aristarchus Samius, idem etiam di- | |
| scum in planitia; arachnen Eudoxus astrologus, nonnulli | |
| dicunt Apollonium; plinthium sive lacunar, quod etiam | 5 |
| in circo Flaminio est positum, Scopinas Syracusius; προς | |
| τα ιστορουμενα Parmenion, προς παν κλιμα Theodosius | |
| et Andrias, Patrocles pelecinum, Dionysodorus conum, | |
| Apollonius pharetram, aliaque genera et qui supra scripti | |
| sunt et alii plures inventa reliquerunt, uti conarachnen, | 10 |
| conicum plinthium, antiboreum. item ex his generibus | |
| viatoria pensilia uti fierent, plures scripta reliquerunt. ex | |
| quorum libris, si qui velit, subiectiones invenire poterit, | |
| dummodo sciat analemmatos descriptiones. | |
| Item sunt ex aqua conquisitae ab eisdem scriptoribus | 2.1 |
| horologiorum rationes, primumque a Ctesibio Alexan- | |
| drino, qui et vim spiritus naturalis pneumaticasque res | |
| invenit. sed uti fuerint ea exquisita, dignum studiosis | |
| agnoscere. Ctesibius enim fuerat Alexandriae natus patre | 5 |
| tonsore. is ingenio et industria magna praeter reliquos | |
| excellens dictus est artificiosis rebus se delectare. nam- | |
| que cum voluisset in taberna sui patris speculum ita pen- | |
| dere, ut, cum duceretur susumque reduceretur, linea latens | |
| pondus deduceret, ita conlocavit machinationem. canalem | 3.1 |
| ligneum sub tigno fixit ibique trocleas conlocavit; per | |
| canalem lineam in angulum deduxit ibique tubulos struxit; | |
| in eos pilam plumbeam per lineam demittendam curavit. | |
| ita pondus cum decurrendo in angustias tubulorum pre- | 5 |
| meret caeli crebritatem, vehementi decursu per fauces fre- | |
| quentiam caeli compressione solidatam extrudens in aerem | |
| patentem effusione acuti sonitus expresserat claritatem. | |
| ergo Ctesibius cum animadvertisset ex tractu caeli et ex- | 4.1 |
| pressionibus spiritus <sonitus> vocesque nasci, his prin- | |
| cipiis usus hydraulicas machinas primus instituit. item | |
| aquarum expressiones automatopoetasque machinas multa- | |
| que deliciarum genera, in his etiam horologiorum ex aqua | 5 |
| comparationes explicuit. primumque constituit cavum ex | |
| auro perfectum aut ex gemma terebrata; ea enim nec | |
| teruntur percussu aquae nec sordes recipiunt, ut obturen- | |
| tur. namque aequaliter per id cavum influens aqua sub- | 5.1 |
| levat scaphium inversum, quod ab artificibus phellos sive | |
| tympanum dicitur. in quo conlocata est regula <iuxta> | |
| versatile tympanum. denticulis aequalibus sunt perfecta, | |
| qui denticuli alius alium inpellentes versationes modicas | 5 |
| faciunt et motiones. item aliae regulae aliaque tympana | |
| ad eundem modum dentata una motione coacta versando | |
| faciunt effectus varietatesque motionum, quibus moventur | |
| sigilla, vertuntur metae, calculi aut ova proiciuntur, bucinae | |
| canunt, reliquaque parerga. in his etiam aut in columna | 6.1 |
| aut parastatica horae describuntur, quas sigillum egrediens | |
| ab imo virgula significat in diem totum. quarum brevi- | |
| tates aut crescentias cuneorum adiectus aut exemptus in | |
| singulis diebus et mensibus perficere cogit. praeclusiones | 5 |
| aquarum ad temperandum ita sunt constitutae. metae | |
| fiunt duae, una solida, una cava, ex torno ita perfectae, | |
| ut alia in aliam inire convenireque possit et eadem re- | |
| gula laxatio earum aut coartatio efficiat aut vehementem | |
| aut lenem in ea vasa aquae influentem cursum. ita his | 10 |
| rationibus et machinatione ex aqua componuntur horolo- | |
| giorum ad hibernum usum conlocationes. sin autem cu- | 7.1 |
| neorum adiectionibus et detractionibus correptiones dierum | |
| aut crescentiae †ex cuneis non probabuntur fieri, quod | |
| cunei saepissime vitia faciunt, sic erit explicandum. in | |
| columella horae ex analemmatos transverse describantur, | 5 |
| menstruaeque lineae columella signentur. eaque columna | |
| versatilis perficiatur, uti ad sigillum virgulamque, qua | |
| virgula egrediens sigillum ostendit horas, columna versando | |
| continenter suis cuiusque mensibus brevitates et crescentias | |
| faciat horarum. | 10 |