| Fiunt etiam alio genere horologia hiberna, quae ana- | 9.8.8.1 |
| phorica dicuntur perficiunturque rationibus his. horae dis- | |
| ponuntur ex virgulis aeneis ex analemmatos descriptione | |
| ab centro dispositae in fronte; in ea circuli sunt circum- | |
| dati menstrua spatia finientes. post has virgulas tympa- | 5 |
| num, in quo descriptus et depictus est mundus signiferque | |
| circulus [descriptioque ex xii caelestium signorum fit | |
| figurata], cuius ex centro deformatio * * * unum maius, | |
| alterum minus. posteriori autem parte tympano medio | |
| axis versatilis est inclusus inque eo axi aenea mollis catena | 10 |
| est involuta, ex qua pendet ex una parte phellos (sive | |
| tympanum), qui ab aqua sublevatur, altera aequo pondere | |
| phelli sacoma saburrale. ita quantum ab aqua phellos | 9.1 |
| sublevatur, tantum saburrae pondus infra deducens versat | |
| axem, axis autem tympanum. cuius tympani versatio | |
| alias efficit, uti maior pars circuli signiferi, alias minor in | |
| versationibus suis temporibus designet horarum proprie- | 5 |
| tates. namque in singulis signis sui cuiusque mensis dierum | |
| numeri cava sunt perfecta, cuius bulla, quae solis ima- | |
| ginem horologiis tenere videtur, significat horarum spatia. | |
| ea translata ex terebratione in terebrationem mensis ver- | |
| tentis perficit cursum suum. itaque quemadmodum sol per | 10.1 |
| siderum spatia vadens dilatat contrahitque dies et horas, | |
| sic bulla in horologiis ingrediens per puncta contra centri | |
| tympani versationem, cotidie cum transfertur aliis tem- | |
| poribus per latiora, aliis per angustiora spatia, menstruis | 5 |
| finitionibus imagines efficit horarum et dierum. | |
| De administratione autem aquae, quemadmodum se | |
| temperet ad rationem, sic erit faciendum. post frontem | 11.1 |
| horologii intra conlocetur castellum in idque per fistulam | |
| saliat aqua et in imo habeat cavum. ad id autem ad- | |
| fixum sit ex aere tympanum habens foramen, per quod | |
| ex castello in id aqua influat. in eo autem minus tym- | 5 |
| panum includatur cardinibus ex torno masculo et femina | |
| inter se coartatis, ita uti minus tympanum quemadmodum | |
| epitonium in maiore circumagendo arte leniterque versetur. | |
| maioris autem tympani labrum aequis intervallis ccclxv | 12.1 |
| puncta habeat signata, minor vero orbiculus in extrema | |
| circinatione fixam habeat lingulam, cuius cacumen dirigat | |
| ad punctorum regiones, inque eo orbiculo temperatum sit | |
| foramen, quia in tympanum aqua influit per id et servat | 5 |
| administrationem. cum autem in maioris tympani labro | |
| fuerint signorum caelestium deformationes, id autem sit | |
| inmotum et in summo habeat deformatum cancri signum, | |
| ad perpendiculum eius in imo capricorni, ad dextram | |
| spectantis librae, ad sinistram arietis signum, ceteraque | 10 |
| inter eorum spatia designata sint, uti in caelo videntur: | |
| igitur cum sol fuerit in capricorni, orbiculi lingula in | 13.1 |
| maioris tympani parte ex capricorni cotidie singula puncta | |
| tangens, ad perpendiculum habens aquae currentis vehe- | |
| mens pondus, celeriter per orbiculi foramen id extrudit | |
| ad vasum excipiens eam. cum brevi spatio impletur, corri- | 5 |
| pit et contrahit dierum spatia et horarum. cum autem | |
| cotidiana versatione minoris tympani lingula ingrediatur | |
| in aquarii puncta, discedens foramen a perpendiculo et | |
| aquae vehementi cursu cogitur tardius emittere salientem. | |
| ita quo minus celeri cursu vas excipit aquam, dilatat | 10 |
| horarum spatia. aquarii vero pisciumque punctis uti gra- | 14.1 |
| dibus scandens orbiculi foramen in ariete tangendo octavam | |
| partem aqua temperate salienti praestat aequinoctiales | |
| horas. ab ariete per tauri et geminorum spatia ad summa | |
| cancri puncta partis octavae foramen se tympani versatio- | 5 |
| nibus peragens et in altitudinem eo rediens viribus ex- | |
| tenuatur, et ita tardius fluendo dilatat morando spatia | |
| et efficit horas in cancri signo solstitiales. a cancro cum | |
| proclinat et peragit per leonem et virginem ad librae | |
| partis octavae puncta revertendo et gradatim corripiendo | 10 |
| spatia contrahit horas, et ita perveniens ad puncta librae | |
| aequinoctiales rursus reddit horas. per scorpionis vero | 15.1 |
| spatia et sagittarii proclivius deprimens se foramen re- | |
| diensque circumactione ad capricorni partem viii, restituit | |
| celeritate salientis brumales horarum brevitates. |