| LIBER DECIMUS | |
| Nobili Graecorum et ampla civitate Ephesi lex vetusta | 10.pr.1.1 |
| dicitur a maioribus dura condicione sed iure esse non | |
| iniquo constituta. nam architectus, cum publicum opus | |
| curandum recipit, pollicetur, quanto sumptu id sit futurum. | |
| tradita aestimatione magistratui bona eius obligantur, | 5 |
| donec opus sit perfectum. absoluto autem, cum ad dictum | |
| inpensa respondit, decretis et honoribus ornatur. item si | |
| non amplius quam quarta ad aestimationem est adicienda, | |
| de publico praestatur, neque ulla poena tenetur. cum | |
| vero amplius quam quarta in opere consumitur, ex eius | 10 |
| bonis ad perficiendum pecunia exigitur. utinam dii in- | 2.1 |
| mortales fecissent, ea lex etiam p. r. non modo publicis | |
| sed etiam privatis aedificiis esset constituta! namque non | |
| sine poena grassarentur inperiti, sed qui summa doctrina- | |
| rum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione pro- | 5 |
| fiterentur architecturam, neque patres familiarum induce- | |
| rentur ad infinitas sumptuum profusiones, ut et e bonis | |
| eicerentur, ipsique architecti poenae timore coacti dili- | |
| gentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent, uti | |
| patres familiarum ad id, quod praeparavissent, seu paulo | 10 |
| amplius adicientes, aedificia expedirent. nam qui quadrin- | |
| genta ad opus possunt parare, si adicient centum, habendo | |
| spem perfectionis delectationibus tenentur; qui autem | |
| adiectione dimidia aut ampliore sumptu onerantur, amissa | |
| spe et inpensa abiecta, fractis rebus et animis desistere | 15 |
| coguntur. nec solum id vitium in aedificiis, sed etiam in | 3.1 |
| muneribus, quae a magistratibus foro gladiatorum scaenis- | |
| que ludorum dantur, quibus nec mora neque expectatio | |
| conceditur, sed necessitas finito tempore perficere cogit, | |
| id est sedes spectaculorum velorumque inductiones et ea | 5 |
| omnia, quae scaenicis moribus per machinationem ad | |
| spectationes populo comparantur. in his vero opus est | |
| prudentia diligens et ingenii doctissimi cogitata, quod | |
| nihil eorum perficitur sine machinatione studiorumque | |
| vario ac sollerti vigore. igitur quoniam haec ita sunt | 4.1 |
| tradita et constituta, non videtur esse alienum, uti caute | |
| summaque diligentia, antequam instituantur opera, eorum | |
| expediantur rationes. ergo quoniam neque lex neque | |
| morum institutio id potest cogere et quotannis et prae- | 5 |
| tores et aediles ludorum causa machinationes praeparare | |
| debent, visum mihi est, imperator, non esse alienum, | |
| quoniam de aedificiis in prioribus voluminibus exposui, | |
| in hoc, quod finitionem summam corporis habet constitu- | |
| tam, quae sint principia machinarum, ordinata praeceptis | 10 |
| explicare. |