| Machina est continens e materia coniunctio maximas | 10.1.1.1 |
| ad onerum motus habens virtutes. ea movetur ex arte | |
| circulorum rotundationibus, quam Graeci κυκλικην κινησιν | |
| appellant. est autem unum genus scansorium, quod graece | |
| ακροβατικον dicitur; alterum spirabile, quod apud eos | 5 |
| πνευματικον appellatur; tertium tractorium, id autem | |
| Graeci βαρουλκον vocitant. scansorium autem <est, cum> | |
| machinae ita fuerint conlocatae, ut ad altitudinem tignis | |
| statutis et transversariis conligatis sine periculo scanda- | |
| tur [ad apparatus spectatione]; at spirabile, cum spiritus | 10 |
| ex expressionibus inpulsus et plagae vocesque οργανικως | |
| exprimantur; tractorium vero, cum onera machinis per- | 2.1 |
| trahuntur, ut ad altitudinem sublata conlocentur. scanso- | |
| ria ratio non arte sed audacia gloriatur; ea catenationibus | |
| et transversariis et plexis conligationibus et erismatorum | |
| fulturis continentur. quae autem spiritus potestate ad- | 5 |
| sumit ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur | |
| effectus. tractoria autem maiores et magnificentia plenas | |
| habet ad utilitatem opportunitates et in agendo cum pru- | |
| dentia summas virtutes. ex his sunt quae μηχανικως, | 3.1 |
| alia οργανικως moventur. inter machinas et organa id | |
| videtur esse discrimen, quod machinae pluribus operis vel | |
| vi maiore coguntur effectus habere, uti ballistae torcula- | |
| riorumque prela; organa autem unius operae prudenti | 5 |
| tactu perficiunt quod est propositum, uti scorpionis seu | |
| anisocyclorum versationes. ergo et organa et machinarum | |
| ratio ad usum sunt necessaria, sine quibus nulla res potest | |
| esse non inpedita. omnis autem est machinatio rerum | 4.1 |
| natura procreata ac praeceptrice et magistra mundi ver- | |
| satione instituta. namque animadvertamus primum et | |
| aspiciamus continentem solis, lunae, quinque etiam stella- | |
| rum natura * * * machinata versarentur, non ha- | 5 |
| buissemus interdum lucem nec fructûm maturitates. cum | |
| ergo maiores haec ita esse animadvertissent, e rerum | |
| natura sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus | |
| divinis commodas vitae perfecerunt explicationes. itaque | |
| comparaverunt, ut essent expeditiora, alia machinis et | 10 |
| earum versationibus, nonnulla organis, et ita quae anim- | |
| adverterunt ad usum utilia esse studiis, artibus, insti- | |
| tutis, gradatim augenda doctrinis curaverunt. attendamus | 5.1 |
| enim primum inventum de necessitate, ut vestitus, quem- | |
| admodum telarum organicis administrationibus conexus | |
| staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur, | |
| sed etiam ornatus adiciat honestatem. cibi vero non ha- | 5 |
| buissemus abundantiam, nisi iuga et aratra bubus iumen- | |
| tisque omnibus essent inventa. sucularumque et prelorum | |
| et vectium si non fuisset torculariis praeparatio, neque | |
| olei nitorem neque vitium fructum habere potuissemus ad | |
| iucunditatem, portationesque eorum non essent, nisi plo- | 10 |
| strorum seu serracorum per terram, navicularum per | |
| aquam inventae essent machinationes. trutinarum vero | 6.1 |
| librarumque ponderibus examinatio reperta vindicat ab | |
| iniquitate iustis moribus vitam. non minusque sunt innu- | |
| merabili modo rationes machinationum, de quibus non | |
| necesse videtur disputare, quod non sunt <ignotae sed> | 5 |
| ad manum cotidianae, ut sunt molae, folles fabrorum, | |
| raedae, cisia, torni ceteraque, quae communes ad usum | |
| consuetudinibus habent opportunitates. |