| Itaque incipiemus de îs, quae raro veniunt ad manus, | 10.1.6.9 |
| ut nota sint, explicare. primumque instituemus de îs, quae | 2.1.1 |
| aedibus sacris ad operumque publicorum perfectionem ne- | |
| cessitate comparantur. quae fiunt ita. tigna duo ad one- | |
| rum magnitudinem ratione expediuntur. a capite ea fibula | |
| coniuncta et in imo divaricata eriguntur, funibus in capi- | 5 |
| tibus conlocatis et circa dispositis erecta retinentur. alli- | |
| gatur in summo troclea, quem etiam nonnulli rechamum | |
| dicunt. in trocleam induntur orbiculi <ii> per axiculos | |
| versationes habentes. per orbiculum <summum> traicitur | |
| ductarius funis, deinde demittitur et traducitur circa orbi- | 10 |
| culum trocleae inferioris. refertur autem ad orbiculum | |
| imum trocleae superioris et ita descendit ad inferiorem | |
| et in foramine eius religatur. altera pars funis refertur | |
| inter imas machinae partes. in quadris autem tignorum | 2.1 |
| posterioribus, quo loci sunt divaricata, figuntur chelonia, | |
| in quae coiciuntur sucularum capita, ut faciliter axes ver- | |
| sentur. eae suculae proxime capita habent foramina bina | |
| ita temperata, ut vectes in ea convenire possint. ad recha- | 5 |
| mum autem imum ferrei forfices religantur, quorum dentes | |
| in saxa forata accommodantur. cum autem funis habet | |
| caput ad suculam religatum et vectes ducentes eam ver- | |
| sant, funis <se> involvendo circum suculam extenditur et | |
| ita sublevat onera ad altitudinem et operum conlocationes. | 10 |
| haec autem ratio machinationis, quod per tres orbiculos | 3.1 |
| circumvolvitur, trispastos appellatur. cum vero in ima | |
| troclea duo orbiculi, in superiore tres versantur, id penta- | |
| spaston dicitur. sin autem maioribus oneribus erunt ma- | |
| chinae comparandae, amplioribus tignorum longitudinibus | 5 |
| et crassitudinibus erit utendum <et> eadem ratione in | |
| summo fibulationibus, in imo sucularum versationibus | |
| expediendum. his explicatis antarii funes ante laxi conlo- | |
| centur, retinacula super scapulas machinae longe dispo- | |
| nantur, et si non erit, ubi religetur, pali resupinati defodian- | 10 |
| tur et circum fistucatione solidentur, quo funes alligentur. | |
| troclea in summo capite machinae rudenti contineatur, | 4.1 |
| et ex eo funis perducatur ad palum et quae est in palo | |
| trocleam inligata. circa eius orbiculum funis indatur et | |
| referatur ad eam trocleam, quae erit ad caput machinae | |
| religata. circum autem orbiculum ab summo traiectus | 5 |
| funis descendat et redeat ad suculam, quae est in ima | |
| machina, ibique religetur. vectibus autem coacta <cum> | |
| sucula versabitur, eriget per se machinam sine periculo. | |
| ita circa dispositis funibus et retinaculis in palis haeren- | |
| tibus ampliore modo machina conlocabitur. trocleae et | 10 |
| ductarii funes, uti supra scriptum est, expediuntur. |